Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Boreas

Boreas Oreithyiam rapit. Oenochoe rubeis figuris ex Apulia. Museum Lupariense.

Boreas (-eae, masc.) (Graece Βορέας 'septentrionalis') est ventus qui a septentrionibus flat. Ventus est ergo frigidus. Graeci pluviam frigidam bora seu μπόρα appellant.

De Borea mythico.

Boreas maiores partes in mythologia Graeca egit quam ceteri venti. Nam Orithyiam, filiam regis Erechthei, Athenis rapuisse dicitur[1] ac secum in Thraciam duxisse ubi uxorem habuit. Ex ea duos filios genuit, Calain et Zeten, -qui expeditioni Argonautarum interfuerunt-, et duas filias Chionen et Cleopatram quae regi Phineo nupsit.

In Thracia antrum montis Haemi habitasse dicitur. Barbatus et alatus in vasibus pictus est. Cultu quoque honorabatur et Athenis ad flumen Ilissum, quia Athenienses ei, ut "genero" unius e regibus suis, gratias agebant quod classem Xerxis anno 480 a.C.n. ad Magnesiae litus male mulcasset[2], et in Arcadia ab eis quos in pugnis adiuvasse dicebatur[3].

Fontes.

Rosae ventorum

Boreas in pluribus rosis ventorum:

Quattuor venti secundum Homerum.[4]
Undecim venti secundum Aristotelem.
Duodecim venti secundum Museum Pio-Clementinum.[4]

Notae

Nexus interni

Alia coepta Vici

Vicimedia Communia plura habent quae ad Boream spectant.
Euros oriens, boreas septemtrio, occidens zephyros, austros medius dies mittit.
Lucii Apuleii De mundo, XI
Kembali kehalaman sebelumnya