Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Cancellarius

Cancellarius medio aevo fuit clericus aulicus, qui tabulas scribebat. Vocabulum cancellarii a verbo cancellorum deducitur. Cancellarius enim tabellas scribebat in camera quae cancellis a publico separata erat.

Munus cancellarii hodie in multis institutis invenitur. Studiorum universitates exempli gratia cancellarios habent, qui rebus administrationis curant.

Britannia

In Britannia, aerarii minister "Cancellarius Scaccarii" (Anglice Chancellor of the Exchequer) appellatur. Iustitiae minister "Dominus cancellarius" (Anglice Lord Chancellor) appellatur.

Germania et Austria

In Germania et Austria, caput regni cancellarius (Germanice Kanzler) appellatur. Angela Merkel fuit cancellaria Germaniae, cui Decembre anni 2021 successit Olaus Scholz, hodiernus cancellarius Germanicus. Otho de Bismarck cancellarius Germaniae ab 1867 ad 1890 meruit.

America Australis

In Brasilia, Columbia, Peruvia Venetiolaque Negotiorum Externorum minister "cancellarius" appellatur.

Nexus interni

Kembali kehalaman sebelumnya