Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Carnelevarium

Ostentatio personarum vestituumque in carnelevario Rottovillensi
Saltatio samba in carnelavario Fluminensi

Carnelevarium,[1] sive carnelevamen,[1] sive carniprivium,[1] est tempus festum ante Quadragesimam praecipue in terris Catholicis diversis commissationibus celebratum. Nomen deducitur a more mediaevali sub Diem Cinerum carnis levandae vel removendae, nam carnelevarium erat ultimum tempus quo caro libere edi poterat. Hoc festum, circa finem hiemis incidens, etiam consuetudines paganas incorporat.

Praecipuum Carnelevarii est hilaritas hominum qui alienam vestem induunt, personas habent, saltant, clamant, bibunt, edunt.

Die Cinerum autem omnia finita sunt, ut dicunt. Carnelevarii tempus incipit aut Sollemnitate Epiphaniae Domini sive die 6° mensis Ianuarii aut die Sancti Martini sive die 11° mensis Novembris. Carnelevarium Rhenanum exempli gratia incipit die Epiphaniae vel acuratius undecimo die undecimi mensis undecima hora et undecima minuta.

Saepenumero Carnelevarium in regionibus Ecclesiae Catholicae Romanae celebratur, sed aliquando etiam in terris Protestantium, praecipue in urbe Helvetica Basilea, ubi autem Carnelevarium contra morem Catholicum post Diem Cinerum celebratur. In regionibus Alamannorum, carnelevarium Alamannicum multis moribus paganis celebratur.

Etymologia

Currus navalis Berolini, ex quo vocabulo forsitan verbum carnevale ortum est.

Plures opiniones sunt de vocabulo. Plurimi dicunt vocabulum de Latino verbo "carnem levare" ortum esse, quod ieiunia sequentia indicant.

Allii dicunt "carne vale!" simili sensu.

Iterum allii dicunt "curri navalis" verbum esse origo vocabuli quia olim et nunc naves super rotas trans vias oppidanas trahuntur. Etiam fabula de nave stultifera etymologice huc spectat

Arces carnelevariae, ut dicuntur

Maiora oppida in quibus Carnelevarium magna pompa valde celebratur arces cernelevariae appellantur. In multis terris orbis terrarum, arces Carnelevariae sunt.

Germania habet inter alia Carnelevarium Alamannicum et Carnelevarium Rhenanum. In Media Germania centrum Saturnalium oppidum Wasungen esse videtur.

Dies ante iuiunia incipiunt die Lunae post diem Cinerum quarta hora pulsu matutino ut dicitur vel vulgo Morgenstraich. Exacte septuaginta duas horas bacchanalia manet. Matutino die Iovis quarta hora finitur.

Maxima Carnelevaria Hispaniae sunt in insulis Canariis et in Gadibus.

Nexus interni

Bibliographia

  • Di Cocco, Iohannes Paulus. 2007. Alle origini del Carnevale: Mysteria isiaci e miti cattolici. Florentiae: Pontecorboli.

Alia coepta Vicipaediae

Vicimedia Communia plura habent quae ad Carnelevarium spectant.

Nexus externus

  • [1] Eberhard Forst: "De carnevario (vel carnelevario)" - Neulateinische Texte


Kembali kehalaman sebelumnya