Carolus Dönitz
Carolus Dönitz: imago Carolus Dönitz: subscriptio
Nativitas :
16 Septembris 1891 ;
Grünau Obitus :
24 Decembris 1980 ;
Aumühle Patria :
Germania
Familia
Coniunx : Ingeborg Weber Proles : Klaus Dönitz , Peter Dönitz
Memoria
Sepultura : Aumühle Cemetery
Carolus Dönitz, anno 1943
Carolus Dönitz (natus die 16 Septembris 1891 in Grünau apud Berolinum ; mortuus die 24 Decembris 1980 in Aumühle apud Hamburgum ) fuit vir militaris Germaniae et classis dux secundo bello mundano .
Familia
Anno 1916 Dönitz Ingeborg Weber in matrimonium duxit, filiam generalis. Duos filios et filiam habuerunt.
Cursus honorum
Dönitz ab anno 1910 miles et postea praefectus classis Germanicus fuit atque primo bello mundano interfuit. Die 31 Ianuarii 1943 praefectus summus omnis classis Germanici nominatus est. Postquam die 30 Aprilis 1945 Adolphus Hitler sibi mortem conscivit , Dönitz praeses Germaniae ex testamento Adolphi Hitler factus est et deditionis Germaniae causa breviter accurate viginti et tres dies mansit. Eo tempore et ultimus Administer Imperii Defensionis Publicae fuit.
Damnatio et vita posterior
Anno 1946 inter praeclarum causam Norimbergae contra nazistas Dönitz in ius vocatus est, et in decem annos carceris damnatus est. Die 1 Octobris 1956 e carcere liberatus est. Deinde cum uxore in Aumühle in Holsatia vixit. Filii eorum ambo bello necati sunt, filia autem vixit. Dönitz et tum orationibus dictaturam Nazistam saepe defendebat.