Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Caudica

Caudica.

Caudica[1] est linter quidam parvus, plerumque remis acta, etsi nonnumquam velo vel motro citata. Caudicae generatim acutae puppi proraque sunt. Etiam tegi possunt.

Viribus humanis citatur, et remis saepe duobus remiges usi sunt, remorum enim numerus a magnitudine caudicae dependet. Remiges sellis carinae iunctis sedentes vel ad carinam ipsam adnitentes ad cursum aspiciunt. Motus quoque contrarius ad cursum effici potest, si remis in columbariis fixis remigantur. Remi una vel duabus aciebus sunt.

Historia

Veterrima caudica usquam reperta in Hollandiae oppido Assen est. Secundum computationem radiocarbonicam, haec caudica inter 8.200 et 7.600 a.C.n. confixa est. Haec hoc in loco in Musaeo Drents nunc exhibetur.

Figura et comparatio

Partes caudicae

Adspectus insuper caudicam.
Adspectus insuper caudicam.
  1. Prora
  2. Puppis
  3. Carina
  4. Sella
  5. Transtrum
  6. Margo - labrum carinae.
  7. Stega

Apparatus additicii (non in diagrammate ostensi):

  1. Iugum - Transtrum ad caudicam gerendam factum.
  2. Saci fluitando - ne caudica undis demergatur.
  3. Tegmen - ne caudica aquis impleatur.

Genera caudicarum

Homines ubique varias caudicas conficiunt: et simplices uno ex caudice factas (Anglice dugout), et magnas multiplicesque. Hodie quoque caudicae speciales ludis certando confectae sunt.

Figurae adsuetae

Caudicae antiquae semper ex idoneis materiis naturalibus confectae sunt. Caudicae variis in regionibus factae haec sunt:

Caudica simplex
Caudica (simplex)
Ex caudice uno facta; alibi adminicula quoque iuncta habere potest. In ora occidentali Americae Septentrionalis Indi Americani caudicis simplicibus in Oceano Pacifico ad balaenas venandas usi sunt.
Caudica cortice betullae tecta
Caudica cortice betullae tecta
In orientalibus regionibus placidis Americae Septentrionalis, caudicae ligneo replo confectae atque cortice betullae tectae sunt; bitumine ad aquas obsistendas lita est.
Caudica navigationis
Caudica navigationis
Haec caudicis e cortice betullae confectis similes fuerunt sed maiores atque ad onera hominesque vehendos (usque ad viginti homines et 1.400 kg) confectae sunt.
Caudica lignea
Caudica lignea
Caudica e ligno et velo in Cenomannica saeculo 19 confecta, cum velum facilius quam cortex betullae inveniri posset.

Nexus interni

Notae

  1. Beatrice Adelaide Lees Stevenson, "Alfred the Great: The Truth Teller, Maker of England, 848-899," Asser, p.322. The mediaeval latin "caudica" meant a boat formed from a single hollow tree-trunk, like an Indian "dugout"'; sive:
    cumbula (Oxford Latin Dictionary: "Cumbula: a small boat; Plin. Ep.8.20.7"),
    scapha (An Online Dictionary of Modern Latin Terms .boat canoe scapha, cymbula; - vi scapham impello; go -ing scapha gestor (Lev.); boat canoe, dug-out / Einbaum: linter monxyla [Plin. N.H.]; alveus -- Kanu: caudica [Gell.]; lembus caudiceus [Auson.] (Helf.),
    canoa (Cf. versionem Latinam vocabuli Hispanici canoa apud Iosephum Ioannem del Col (2007). Diccionario Auxiliar Español-Latino. Sinu Albo: Institutum Superius Ioannes XXIII. p. 178. ISBN 9789509771345 [PDF].
Kembali kehalaman sebelumnya