Celeritas lucis sive velocitas lucis est velocitas qua lux in vacuo progreditur, et a physicis litterac abbreviatur, propter litteram primam verbi celeritas. Manifestum est celeritatem lucis habere magnitudinem
;
quod est definitio neque ab experimentis mensuratam, quoniam metrum ex celeritate lucis anno 1983 definitum est.
Historia
Notum est Galilaeum celeritatem lucis metiri velle, sed Galilaeus celeritatem illam esse permagnam affirmavit propterea, quod intervallum temporis, quo lux inter locos duos distantes iter facit, non metiri potuit, quoniam perexiguum erat.
Anno 1676 astronomus Olavus Rømer per caelestes observationes prosperas celeritatem lucis mensus est.
Celeritas lucis ex aequationibus Maxwellianis
Cum aequationes Maxwellianae excogitatae fuissent, physici cito viderunt undae aequationem ex iis aequationibus sequi, exempli gratia:
,
unde constans c exprimiri poterat ut
atque magnitudo huius constantis erat aequalis celeritati lucis, quae iam in illo tempore mensa erat.
Attamen haec aequatio quaestionem generalem suscitavit:
Huius undae propagationis velocitas quali ex referentiali mensa erat?
Responsum a multis acceptum erat quod haec velocitas secundum universalem quientem referentialem aetherem vocatum mensa erat. Tunc experimentum ad aetherem detectandum factum est, sed evidentiam nullam obtinuit.
Halley, E. 1694. "Monsieur Cassini, his New and Exact Tables for the Eclipses of the First Satellite of Jupiter, reduced to the Julian Stile and Meridian of London." Philosophical Transactions of the Royal Society 18 (214): 237–56. doi:10.1098/rstl.1694.0048.
Fizeau, H. L. 1849. "Sur une expérience relative à la vitesse de propagation de la lumière." 29. 90–92, 132.
Foucault, J. L. 1862. "Détermination expérimentale de la vitesse de la lumière: parallaxe du Soleil." 55. 501–503, 792–796.
Newcomb, S. 1886. "The Velocity of Light." Nature 29–32.
Perrotin, J. 1900. "Sur la vitesse de la lumière." Comptes rendus de l'Académie des sciences 131:731–734.
Michelson, A. A., F. G. Pease, et F. Pearson. 1935. "Measurement of the Velocity of Light in a Partial Vacuum." Astrophysical Journal 82:26–61. doi:10.1086/143655.