Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Chemia physica

Liber de chemia physica a Michaelo Lomonosov anno 1752 Petropoli scriptus: primus hoc nomine usus est.

Chemia physica est pars chemiae inorganicae quae de fundamentis physicis systematum et rationum chemicorum tractat. Inter partes chemiae physicae sunt: descriptio actionis energiae in rationibus chemicis, chemia thermodynamica, chemia cinetica, mechanica statistica, electrochemia (sive chemica electrica), spectroscopia. Non eadem res est atque physica chemica, pars physicae quae substantias ipsas studuit. Chemia physica autem de moleculis, atomii, et partibus eorum tractat.

Moleculae aquae inter se coniungunt: atomus hydrogeni parvum onus electricum positivum, atomus oxygeni parvum onus negativum habet, quare inter se attrahunt.

Chemia physica vult systemata chemica explicare; per exemplaria mathematica talia systemata saepius explicanda.[1] Ioannes Dalton primus theoriam chemiae physicae fecit, atomos partes essentiales omnium substantiarum esse dicens.[2] Dalton atomos numquam deleri posse credidit, id quod nunc falsum scimus, sed principia quae enuntiavit iam obtinent.

Notae

  1. Mortimer 2000: 1
  2. Mortimer 2000: 2.

Nexus interni

Bibliographia


Kembali kehalaman sebelumnya