Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Cogitatio libera

Viola × wittrockiana, usitatum cogitationis liberae signum.

Cogitatio libera est sententia philosophica quae ponit opiniones veritatem attingentes formari debere in logica, ratione, et empirismo conditas, contra auctoritatem, traditionem, vel alia dogmata.[1][2] Cognitiva cogitationis liberae adhibitio cogitare libere, et exercitatores cogitationis liberae cogitatores liberi appellantur.[1][3]

Cogitatio libera ponit homines notiones accipere non debere quae veritas propositas sunt sine scientia et ratione consultata. Ergo, cogitatores liberi eorum opiniones iacere conantur in fundamentis factorum, rationis scientificae, et principiorum logicae, ullius fallaciae vel effectus sapienter circumscribentis auctoritatis, praeiudicii confirmationis, praeiudicii cognitivi, sapientiae usitatae, culturae popularis, praeiudicii, sectarianismi, traditionis, legendorum urbanorum, et omnium dogmatum aliorum vacui. De religione, cogitatores liberi habent indicia haud sufficientia exsistentiam sustinere rerum supernaturalium esse.[4]

Dictum in "Clifford's Credo" Gulielmi Kingdon Clifford, mathematici et philosophi Britannici saeculi undevicensimi, propositionem cogitationis liberae fortasse optime describit: "Falsus est, semper et ubique, et pro aliquo, aliquid sine indiciis haud sufficientibus credere."[5][6]

Etiam est significatio liberum examen nunc saepe in usu in Belgica (Batavice vrij onderzoek, Francice libre examen). Quam primo Angelus Politianus usus est, ad finem opinionis hominum describendi qui in re publica litteraria numerabantur.[7] Liberum examen etiam erat praeceptum Universitatis Lugduno-Batavae.[8] Hodie in Belgica principium liberi examinis communitatem cosmotheoreticam laicam dictam - etiam lege![9] - definit.[10]

Signum

Viola est usitatum et durabile liberae cogitationis signum, cuius usus litteris Unionis Saecularis Americanae exeunte saeculo undevicesimo institutus est. Flos ille symbolicus, qui Anglice pansy sonat, sic explicari solet: Pansy a vocabulo Francico pensée 'cogitatum' originem ducit. Quod nomen ideo accepisse putatur, quia florem faciei humanae similem gerat, et a summa ad praecipitem aestatem cernuus quasi in cogitationem inclinatus nutet.[11]

Historia

Cogitatio critica in Mediterraneo Hellenistico floruit, in repositoriis scientiae et sapientiae in Hibernia, et in civilizationibus Iranianis (exempli gratia, aetate Omar Khayyam (1048–1131) et eius Rubaiyat (poematum non orthodoxorum Sufiorum), atque in aliis civilizationibus, sicut Sinicis (exempli gratia, maritima domus Song Meridianae redintegratio, 420479),[12] et per cogitatores haereticis de alchemia et astrologia esoterica, ad Renascentiam et Reformationem.

Franciscus Rabelaesus, medicus et scriptor Francicus, libertatem "rabelaesianam" et epulas et potionem cecinit (verbum et symbolum libertatis mentis), simulationes orthodoxiae conformisticae in Thelema (a Graeco θέλημα 'voluntas') contemnens, sua abbatia utopiana, cuius sententia fuit Fac Quae Vis:

Gargantua id sic constituerat. In omne eorum regimine et severissimo eorum ordinis vinculo, haec fuit sola sententia observanda, Fac Quae Vis; quia homines liberi . . . honeste se gerunt et flagitia evitant. Quod honorem appellant.[13]

Pantagruel, heros Rabelaesianus, cum ad "Oraculum Ampullae Divinae" iter fiat, vitale discit praeceptum uno vocabulo: bibe! Quod significat "Vita simplice frui, sapientiam et scientiam disce, homo liber." Praeter verborum lusus, ironiam, et saturam, prologus metaphoricus Gargantuanus lectori dicit "Os frange, et medullam substantia plenam[14] exsorbe," nucleum sapientiae.

Nexus interni

Robertus G. Ingersoll, cogitator liber Americanus.[15]

Notae

  1. 1.0 1.1 Definitio, merriam-webster.com.
  2. Definitio, dictionary.com.
  3. Nontracts, Freedom From Religion Foundation.
  4. James Hastings, Encyclopedia of Religion.
  5. Anglice: "It is wrong always, everywhere, and for anyone, to believe anything upon insufficient evidence."
  6. William Kingdon Clifford, The Ethics of Belief (1879 [1877]).
  7. Nicolaus Ioannis filius Balashov, Tiburtius Klaniczay, A. D. Mikahĭlov,Littérature de la Renaissance : à la lumière des recherches, anno 1978: "Rejetant tout dogmatisme et toute autorité, il (Angelus Politianus) déclarait, dans la préface des Mélanges : "Nous ne machinons pas d'intrigues, mais libero examine, libera veritate fronte rem gessimus"."
  8. Annales Academici, 1859-1860, Lugduni-Batavorum, 1862, p. 171: "Ad liberum examen! De hac formula nostra gloriantes, ius critices vindicantes, ad liberam inquisitionem et investigationem procedimus, semper hoc statuentes: aut omnia, aut nihil; aut tradita accipere sine critica, aut germani critici partes agentes omnem perquirere traditionem."
  9. Vide articulum 7 numerus 4 legi de die 21 Iunii 2002 de Consilio centrali communitatum cosmotheoreticarum non confessionalium Belgicae, de delegatibus institutisque quibus administrationem mandatur divitiarum communitatum cosmotheoreticarum non confessionalium agnitarum.
  10. Saeculis 19 ac 20 societas Belgica dissociatissima erat inter pilas (id est communitates) catholicam et laicam (quod pilarizatio (verzuiling/pilarisation) dicitur); etiam hodie nonnulli cultus religiosi communitasque laica dicta ac instituti sui pariter lege agniti sunt.
  11. A Pansy For Your Thoughts, by Annie Laurie Gaylor, Freethought Today, June/July 1997
  12. Chinese History – Song Dynasty 宋 www.chinaknowledge.de.
  13. Anglice: "So had Gargantua established it. In all their rule and strictest tie of their order there was but this one clause to be observed, Do What Thou Wilt; because free people . . . act virtuously and avoid vice. They call this honor."
  14. Francice: "la substantifique moëlle."
  15. Brandt et Larsen 2011.

Bibliographia

Nexus externi


Kembali kehalaman sebelumnya