Nativitas: 1 Ianuarii 1919; Volynka Obitus: 4 Iulii 2017; Petropolis Patria: Russica Sovietica Foederativa Socialistica Res Publica, Unio Sovietica, Russia Nomen nativum: Даниил Александрович Герман
Granin alumnus facultatis electromechanicae Instituti Polytechnici Leninopolitani (quod nunc est Universitas Publica Polytechnica Petropolitana) et particeps Belli Magni Patrii fuit, titulo Heros Laboris Socialistici (anno 1989), Praemiis Publicis URSS et Foederationis Russicae, insigne Sancti Andreae nonnullisque aliis signis laudis Sovieticis et Russicis ornatus. Thema principale operum eius litterariorum, quorum primum in lucem edidit anno 1949, creatura scientifica technica est.