Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

David Lynch

David Lynch (Canuae anno 2001)

David Keith Lynch (Missoulae in Montana natus die 20 Ianuarii 1946) est scriptor et moderator cinematographicus Americanus, notus per suas personas unicas dramatum et pelliculas phantasiscientificas nigras quae connotationes comoedicas saepe habent.

Cursus eius annis sexaginta coepit, quando pelliculas breves imaginativas fecit. Anno 1977, scripsit et direxit fabulam futuristicam Mentem Eradentem (Eraserhead), eius pelliculam primam longitudinis plenae. Pellicula proxima eius fuit Homo Elephanticus (1980), de vita Iohannis Merrick, homo deformissimus in Anglia saeculo undevicensimo, qui imaginationem multarum gentium cepit. Haec pellicula pro Oscaribus ut pellicula optima et director optimus nominata est. Pelliculae proximae eius fuerunt iconus? phantasiscientifici Arena (1984) et acclamatissimum drama criminale Holoserium Caeruleum (1986). Anno 1990, Lynch Feri in Corde drama amoriferum inordinarium, et anno 1997 Viam Perditam "thriller" suspensum fecit. Direxit picturam sentimentalem anno 1999 Fabulam Rectam de viro senili qui 300 mile dollarum? obviam repperit in herbisectro? visitans eius fratrem praedilectum. Post annum 2000, fecit mysteriosam Viam Mulholland (2001) et Imperia Interioris (2006). Trans eius cursum etiam multas pelliculas breves fecit, et annis nonaginta laboravit in episodia serierum televisificarum. Notissima fuit "Cacumina Gemina" (1990-1991), series quam creavit quae erat de conquisitoribus qui homicidium virginis investigabant.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad David Lynch spectant.
David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Kembali kehalaman sebelumnya