Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Defenestratio Pragensis

Defenestratio Pragensis

Defenestratio Pragensis appellatur quaequam ex pluribus aggressionibus annis Pragae in Cechia accidentibus, ubi populus magnates per fenestram iecit necandi causa.

Prima defenestratio

Altera defenestratio

In altera defenestratione, magnates protestantium confessionis die 23° mensis Maii anno 1618 praefectos Catholicos ex arce Pragensi per fenestram iecerunt. Quamvis praefecti supervixerunt, tamen hoc initium belli tricennalis fuit.

Defenestratio Pragensis exordium fuit insurrectionis protestantium Bohemiae in Caesarem catholicum.

Haec defenestratio est celeberrima, sed duae aliae sunt, una die 30 iulii anno 1419° et altera die 10 martii anno 1948° facta.

In illa tertia ut dicitur defenestratione Pragensi Ioannes Masaryk administer rerum externarum qui partium communistarum non erat per fenestram cecidit et mortuus est. Adhuc non patet, utrum ab agentibus in rebus Unionis Sovieticae necatus sit necne.

Kembali kehalaman sebelumnya