Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Epistula prima Clementis

Epistula prima Clementis (Graece: Κλήμεντος πρὸς Κορινθίους) sunt litterae linguae Graecae ad Christianos urbis Corinthi directae. Etsi epistula Clementis vocari solet, epistula communitatis Romanae est nullo auctore nominato. Litterae, quae saeculo primo exeunte vel saeculo secundo ineunte conscriptae esse putantur, una cum Doctrina Duodecim Apostolorum et Evangelio secundum Thomam antiquissima scripta Christiana extra Novum Testamentum habentur. Ut nomen indicat, etiam Epistula Pseudo-Clementis exstat, quae autem opus est posterius ab alio auctore scriptum.

Traditio

Epistula communitatis Romanae ad Corinthios, qua ecclesia Romana primo in rebus alterius communitatis internis interpellavit, documentum maximi momenti est.

Corinthi epistulae eventus bonus fuisse videtur: In controversiis antihaereticis saeculi secundi commununitas Corinthia socia Romanae ecclesiae fidelis erat[1] et epistula - secundum litteras episcopi Dionysii Corinthii[2] - Corinthi semper recitabatur.

Epistula antiquitate in (minime) tres linguas versa est: Versio Latina saeculi secundi aut tertii in manuscripto saeculi undecimi Namurci (in Belgia) reperta et anno 1894 a Morin publicata est; manuscriptum Syriacum, quod hodie in Universitate Cantabrigiensi asservatur, a R. L. Bensly anno 1876 repertum et anno 1899 versum est; versio Coptica in duobus exemplis papyriis conservata est, quorum unum anno 1908 a C. Schmidt, alterum anno 1910 a F. Rösch publicatum est.

In ecclesiis Aegyptiaca et Syriaca ad tempus canonica habebatur; tria ex sex manuscriptis, quibus epistula (Graeca) tradita est (in his Codex Alexandrinus), manuscripta biblica sunt[3].

Summa et consilium

Corinthi quidam presbyteri munere missi et a viris iunioribus suppleti sunt (3,3; 44,6; 46,9; 47,6). Epistula Romana, ut vetus ordo restituatur (i.e. ut presbyteri missi denuo in munere constituantur), a communitate Corinthia petit, praeterea, ut "duces seditionis (στάσις) schismatisque (σχίσμα)" sua sponte communitatem relinquant (51; 54). Auctor tamen non ante cap. 40-50 (1,1; 3,3 exceptis) de rebus Corinthi controversis scribit; antea praecepta monitaque prolixa posita sunt (4-39), postea oratio magna (59-61) sequitur; epistulae conclusio (63-65) denique ad propositum redit.

Auctor et tempus originis

Epistula, quae nomine auctoris caret, se communitate Romana missa declarat. Nihilominus traditio ecclesiastica una voce quendam Clementem, qui tum, ut coniectari licet, inter primores communitatis (episcopus sive presbyter) fuit, nominat. Attestatio antiquissima illae litterae Dionysii episcopi Corinthii (supra memoratae) sunt: "[epistulam] primam nobis per Clementem scriptam"[4]. Iam Irenaeus Lugdunensis[5] eum tertium (postea primum) Petri successorum producit et Eusebius eum annis 92-101 ecclesiam Romanam duxisse vult.[6]. Origenes eum Clementem Pauli comitem[7] fuisse opinatur.

Posteritas Clementi secundam epistulam, Epistulam ad Hebraeos, duas epistulas de virginitate et varias ordines ecclesiasticos (e.g. Constitutiones Apostolicas) adscripsit. Fama eum heroem Pseudepigraphorum Clementis fecit et martyrio coronavit (Martyrium Clementis, saec. quarti).

Excerpta[8]

De apostolis Petro et Paulo et de persecutione Neronis (5-6):

Sed ut vetera exempla relinquamus, ad proximos athletas veniamus; saeculi nostri generosa exempla proponamus. Propter zelum et invidiam, qui maximae et iustissimae columnae erant, persecutionem passi sunt et usque ad mortem certaverunt. Ponamus nobis ante oculos bonos apostolos: Petrum, qui propter zelum iniquum non unum aut alterum, sed plures labores sustinuit atque ita testimonio perhibito in debitum gloriae locum discessit. Propter zelum et contentionem Paulus patientiae praemium exhibuit, septies in vincula coniectus, fugatus, lapidatus, in oriente ac occidente verbi praeco factus, illustrem fidei suae famam sortitus est, qui, postquam mundum universum iustitiam docuit et ad occidentis terminos venit et coram praefectis testimonium perhibuit, sic e mundo migravit et in locum sanctum abiit, summum patientiae exemplar exsistens.

De electione epscoporum (44):

Apostoli quoque nostri per Iesum Christum Dominum nostrum cognoverunt, contentionem de nomine episcopatus oborituram. Ob eam ergo causam, perfecta praescientia praediti, constituerunt praedictos ac deinceps ordinationem dederunt, ut, cum illi decessissent, ministerium eorum alii viri probati exciperent. Itaque qui constituti sunt ab illis vel deinceps ab aliis viris eximiis consentiente universa Ecclesia, quique inculpate gregi Christi deservierunt cum humilitate, quiete nec illilberaliter, et longo tempore ab omnibus testimonium praeclarum reportarunt, hos iudicamus munere suo non iuste deici. Non enim leve erit peccatum nostrum, si eos, qui sancte et sine reprehensione munera obtulerunt, episcopatu eicimus. Beati presbyteri viam prius emensi, qui fructuosam perfectamque dissolutionem consecuti sunt; non enim verentur, ne quis eos transferat de loco ipsis constituto. Videmus enim, vos nonnullos honeste viventes ab officio, quo inculpate honorat erant, removisse.


Bibliographia

  • Die Apostolischen Väter. Editio Graeco-Theodisca. JCB. Mohr, Tubingae 1992. ISBN 3-16-145887-7 (ibi bibliographia recens invenitur)

Notae

  1. Cf. W. Bauer: Rechtgläubigkeit und Ketzerei im ältesten Christentum, ed. 2, 1964, p. 106s.
  2. Eusebius, His. eccl. IV 23,11
  3. Ph. Vielhauer: Geschichte der urchristlichen Literatur, Walter de Gruyter, Berolini et Novi Eboraci 1975
  4. Eusebius, Hist. eccl. IV 23,11
  5. Irenaeus, Adv. Haer. III 3,3
  6. Eusebius, Hist. eccl. II 15; 34
  7. Phil 4,3
  8. Conradus Kirch: Enchiridion Fontium Historiae Ecclesiasticae Antiquae, ed. 3., Friburgi Brisgoviae 1914, pp. 7-8.10

Nexus externi

Kembali kehalaman sebelumnya