Gustavus II Adolphus, qui dicitur Magnus, ( SuediceGustaf II Adolf Vasa natus Holmiae die 19 Decembris[1]1594 – obiit die 16 Novembris[2]1632 apud Lützen in Saxonia-Anhaltio), filius Caroli IX fuit Rex Sueciae ab anno 1611 usque ad mortem. Sententiae eius fuerunt: Gloria Altissimo Suorum Refugio et Cum Deo et victoribus armis. Gustavus Adolphum Sueciam terram ab omnibus maximi putatam fecit, minas contrareformatorias a Germania avertens. Victoriis multis partis et morte in aciebus accepta gloria porro amplificata est.
Vita
Cum pater mortuus esset, adulescens XVII annorum secundum leges nondum adulta aetate erat. Nihilominus senatores, qui pericula externa bene agnoverant, eum regem novum declaraverunt. Quoniam tunc Russia, Polonia et Dania cum Suecia belligerabant Gustavus Adolphus iuvenis quaequae necessaria machinabatur, ut pax conciliaretur. Danis pecuniae multae concessae sunt, ut territoria expugnata redderentur. Quo acrius in Russos Polonosque dimicatum est. Cum Russi propter victimas ad pacem reducerentur, Polonia ad armisticium annos sex duraturum coacta est. Inimicus autem eius maximus imperator Ferdinandus II fuisse videtur, cui in animo tam protestantismi excidium quam Suecorum contumelia. Bello triginta annorum sors protestantium in extremo stabat, cum Gustavus Adolphus pius summo studio ad religiosam libertatem salvandam in meridiem profectus est. Antea autem filiam Christinam throni heredem in curia praesentaverat.
Victorias gloriosas multas detulit ex catholicis sed die 6 Novembris 1632 ipse morti in pugna ad obiit. Incertum est, utrum ab adversariis tormentis mortuus an ab homicida corrupto interfectus sit. Cadaver autem Leucopetrae conditum in Sueciam transportatum est, cum cor in delubro ad Meuchen sepeliretur. In via inter Lipsiam et Lützen monumentum lapideum est quod lingua vernacula Schwedenstein nominatur: regem Suecicum haud procul animam efflavisse fertur. Erfordiae stat sic dictus Puteus famis quo memoria de rege Suecico et Bello triginta annorum habeatur.
Felix Berner: Der Löwe aus Mitternacht. Verlag Bechtermünz, 1997.
Gustav Droysen: Gustaf Adolf. 2 Bde. Veit & Comp. Lipsiae 1869–1870.
Jörg-Peter Findeisen: Gustav II. Adolf von Schweden: der Eroberer aus dem Norden. Katz, Gernsbach 2005, ISBN 3-938047-08-9.
Marcus Junkelmann: Gustav Adolf (1594–1632): Schwedens Aufstieg zur Großmacht. Friedrich Pustet, Ratisbonae 1993, ISBN 3-7917-1397-3.
Jenny Öhman, Richard Hufschmied: „1920 der schwedischen Nation gewidmet“. Zur Geschichte des Kollers des Schwedenkönigs Gustav II. Adolf. In: Viribus Unitis. Jahresbericht 2007 des Heeresgeschichtlichen Museums, Vindobonae 2008, ISBN 978-3-902551-06-1, p. 35–52.
Hans Pehle: Der „Rheinübergang“ des Schwedenkönigs Gustav II. Adolf. Ein Ereignis im Dreißigjährigen Krieg. Forum-Verlag, Riedstadt 2005, ISBN 3-937316-15-9.
Michael Roberts: Gustavus Adolphus. Longman, Londinii 1953–1958.
E. M. Earle (Hrsg.): Makers of Modern Strategy: Military Thought from Machiavelli to Hitler. 1948.