Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Henricus Albertz

Henricus Albertz et Hinricus Luebke anno 1966

Henricus (vulgo Heinrich) Albertz (natus 22 Ianuarii 1915 Vratislaviae, mortuus 18 Maii 1993 Bremae) vir publicus Germaniae et sodalis SPD erat.

Munus

Henricus Albertz filius pastoris fuit atque et ipse post scholam finitam Theologiae studebat. Postquam Nazistae in Germania rerum potiti sunt, albertz sodalis ecclesiae confitentis fiebat. Saepius in carcerem iactus, anno 1941 miles fieri coactus est. Post bellum finitum oppido Cellae pro societate ecclesiae, quae fugitivos belli adiuvabat, laboravit. Tum erat praeses societatis nomine Salus opificum (Theod: "Arbeiterwohlfahrt").

Cursus honorum

Ab anno 1946 Albertz sodalis SPD fuit et anno 1948 Hinricus Gulielmus Kopf, praeses ministrorum Saxoniae Inferioris eum administrum rerum fugitivorum fecit, quem magistratum ad annum 1955 gessit. Tum Otto Suhr Magister civium regens Berolini eum ministrum senatus Berolini fecit. Ab anno 1959 Albertz praeses tabularii senatus erat, ab 1961 senator rerum internarum Berolini fuit. Cum Gulielmus Brandt tunc Magister civium Berolini anno 1966 administer foederalis rerum exterarum factus est, Albertz ei 1 Decembris magister civium successit. Cum factio eius electionem Martii 1967 vicit, Albertz tamen 19 Octobris 1967 a magistratu recessit, quod accepit rationem tumultuum, qui accidissent, dum Imperator Persarum Berolinum visitavit. Successor eius Nicolaus Schütz (SPD) creatus est.

Post officia

Annis 1970 - 1979 Albertz iterum pastor ecclesiae laboravit. Annis sequentibus defensor pertinax pacis fuit.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Henricus Albertz spectant.
Magistri Civium Regentes Berolini
Kembali kehalaman sebelumnya