Filius est diurnarii et politici Iosephi Lapid, cuius parentes e Serbia et Hungaria orti sunt, scriptricisque scaenicae Sulamitis, cuius pater David Giladi e Transsilvania in Israëlem migraverat. Partim Londinii, partim Telavivi educatus est in gymnasio Hebraico Herzlija, unde sine diplomate decessit. In exercitu Israëlis militans nuntios diarii legionariorum Bamahane edidit. Inde exiens apud diarium Maariv (quod pater cum aliis condiderat) operam dedit. Editor anno 1988 factus est diarii urbani Jedioth Tel Aviv, atque ab 1994 usque in 2011 programmata televisifica de nuntiis recentissimis ostentabat. Eisdem annis plures libros praesertim mythistoricos edidit. Anno 2010 vita patris sui scripsit, titulo Memoriae me mortuo(he) (versione Anglica Memories After My Death).
Anno 2012 res politicas suscepit factionemque novam Ješ Atid ("Est futurum") condidit quam usque adhuc dirigit, quae comitiis anni 2013 secundam accessit et cum factione Unionis (Likud) ad regimen componendum se coniunxit. Dein a die 15 Martiieius anni usque in 2 Decembris2014 Iairus Lapid minister a vectigalibus fit. Nova coniunctione cum pluribus factionibus die 13 Iunii2021 composita, Iairus Lapid statim minister a rebus externis factus est, primo ministro Nephtali Bennett; qui die 1 Iulii2022 cedens, Lapid vicissim primus minister hoc die creatus est.