Illyria Provincia, seu Illyricum, patet praeter orientale litus Hadriae, in septentrione Epiri.
Hadria magno recessu litorum accepta et vastis quidem in latitudinem patens, qua penetrat tamen vastius, Illyricis usque Tergestum, cetera GallicisItalicisquegentibus cingitur. Inter urbes quas antiqui proprie Illyricas appellabant, prima est Oricum, secunda Dyrrachium, quae primum Epidamnos appellabatur. Romani nomen mutaverunt, quia velut in damnum ituris omen id visum est. Ultra sunt Apollonia, Salona, Iader, Narona, Tragurium, Sinus Polaticus et Pola, quondam a Colchis (ut dicunt) habitata. Primo saeculo, erant Romana colonia.