Ioannes Holpenius filius sive Iohannes Holbenius[1] sive Ioannes Holbenius[2] vulgo Hans Holbein (natus Augustae Vindelicorum anno fere 1497; Londinii mortuus mense Octobri aut Novembri 1543) fuit pictor, praecipue effigierum, Germanicus qui Basileae in Helvetia incoluit et apud aulam Anglicam operam dedit. Filius fuit Ioannis Holbein senioris artificis.
Vita
Holbein Augustae Vindelicorum a patre et ab Ioanne Burgkmaier in artibus alitus iam anno 1514 Basileam venit ubi et hodie in museo imago Deiparae invenitur. Anno 1515 mensam depinxit cum episodis mythologicis (Turici in Bibliotheca urbana) et penna diversa confecit ad illustrandam »Morae encomium« Erasmi Roterodami unde specimen unum est in museo Basileae. Anni 1516 conservabantur xylographica pro libris et scutum ludimagistri parvum, insuper imago pectoralis demarchi Iacobi Meyer zum Hafen eiusque uxoris. Paulo elegantior iam effigies quam de Ioanne Herbst pictore (Oporini patre) fecit.
Annis consecuis Holbein Lucernae versabatur ubi domum burgimagistri Iacobi de Hertenstein, quae postea demolita est, extra et intra expinxit. Verisimiliter etiam in Langobardia breviter vitam degebat; praeter genus Italicum quod indirecte Augustae Vindelicum eum conciverat, modos Italicos etiam ab Andrea Mantegna didicit. Procul dubio etiam visio xylographicorum chalcographicorumve in Germaniam exportatorum sufficiebat ad Italos imitandos (e.g. scholam Italicam, Vincium).
Anno 1519 Basileam, ubi die 25 Septembris 1519 in fabrorum societatem cooptatus, die 3 Iulii 1520 civitatem nactus est. Operum, quae hinc Basiliae conficere solebatur, notissima est passio Christi anni 1521, octo in tabulis vivacitate egregia ante aedificia plagasve. Captant quoque colores effectibus claris obscurisque et repraesentatio Salvatoris mortui realistica. Affabre confectae sunt ianuae organi tubulati ecclesiae cathedralis cum sanctis quattuor et pueris angelicis cantantibus. Friburgi Nuithonum elucent duae altaris alae (nativitas Christi, magorum adoratio cum maecenatum - i.e. familiae Oberriedt - faciis). Splendida quoque Deipara demarchi Meyer (Darmstadii in castello ducis magni). Aequaliter egregia fortasse Virgo Solodurensis (1522) cum puerulo Iesu et sanctis Urso et Martino urbis patronis. Ibi libertas formalis inest, quae tunc in terris linguis Theodiscis potius aberant. Neque opera tectoria sprevit frontes aedium burgensium depingens, e.g. in casa »Zum Tanz« cum elementis imaginationis et rusticorum saltatione. In diaetis consilii magni virtutem et iustitiam allegorice fecit ubi se producunt Charondas, Zaleucus, Curius et Samnites, Sapor et Valerianus.
Anno 1519 imaginem optimam iuristae atque humanistae Amerbachi confecit, anno 1523 ternas Erasmi Roterodami cum quo consuetudines contraxerat. Effigiei similis est margarita quaedam, sic dicta Laïs Corinthiaca (1526), cui addita est Venus cum Amor: opus utrumque incorporat dominam familiae Offenburgensis. Praeterea Holpenius delineator indefessus erat et exempla pro vitrorum pictoribus, aurificibus et factoribus armorum necnon pro xylographis attulit. Inter xylographos autem mentionis dignissimus est Ioannes Lützelburger.
In eo munere (e.g. libris conficiendis) Holpenius et humanismum et Reformationem promovebat. Erasmus Roterodamus et Thomas Morus volumina illustrationes mandarunt; Holpenius illustravit libros geographicos astronomicosque, Sacras Scriptura Theodisce conversas, necnon alphabeta et impressorum digmata stilo excidit. Plus quam folia trecenta nota sunt; ibi - opera magna Basileae confecta - habemus cyclos »Historiarum Veteris Instrumenti icones« (cum foliis XCI) et »Icones sive Imagines mortis« (foliorum LVIII). Ante oculos ponebatur opprobrium mediaevale contra Mortis omnipotentiam et vanitas terrestrium omnium. Accidit, ut Holpenius Mortis tyrannidem in saturam de ecclesiasticis, socialibus sive politicis mutaret.
Iter Anglicum
Tamen pro Holpenio Reformatio et Belli rustici tribulatio sufflamini professionali fuit; ab Erasmo Roterodamo laudatus mense Augusto 1526 in Angliam iit. Methodus pingendi Flandrica quam in itinere didicerat Holpenium exinde movit. Londinii Thomas Morus amicum salutavit atque curavit; in insula anno 1527 pinxit e.g. Wahram archiepiscopum Cantuariensem, Henricum Guildeford stabularium regium, anno 1528 Nicolaum Kratzer astronomum regium, Thomam Godsalve cum filio Ioanne, Thomam Morum cum familia. Exemplar secundum dono in Helvetiam reportavit ad Erasmum, cum anno 1528 continentem Europaeam repetivit. Tunc familiares proprios depinxit et diaetas Consilii magni perfecit figuris biblicis addendis (Rehabeam, Saulo). Denuo in Angliam iit et vane scriptum istud demarchi die 2 Septembris 1532 datum de emeritorio augendo si Holpenius maximus demum patriam reviseret.
Holpenius autem mora in altera circulos omnino alios ac in prima conveniebat. Primo laboravit pro mercatoribus in area Ligae Hanseaticae Londonii (Steelyard) habitantibus, et temporis annorum inter 1532 et 1536 multa talia visa fecit. Pro eisdem viris ingressum Annae Bolenae coronatae; inde pro conclavibus collegiorum opificum triumphum Divitiarum atque Paupertatis exaravit, quod opus autem peribat et tantummodo in folio quodam in Museo Lupariensi memoriam sui servare potuit. Istius epochae effigies splendidissima autem est illa nobilium duorum (anno 1544, The Ambassadors, in Pinacotheca Nationali). Constat Holpenium anno 1536 pro rege Anglia laboravisse et titulum Peintre du Roi obtinuisse. Henricus VIII anno 1537 pictus est cum matrona tertia Ioanna Seimora parentibus regiis in recessu stantibus, quod opus cubiculum in Palatio Whithall Londiniensi venustaret; originali versione perdita scientiam habemus e specimine miniore in Palatio Hamptoniensi. Imago Ioannae Seimorae autem servata est et visibilis nostris diebus Vindobonae. Vere 1538 Bruxellas missus est ut ducissam viduam Christinam Mediolani - cuius procus Henricus rex - charaxaret. Revera opus magnum novum patratum est quod mulierem totam paulo pudicam in pedibus stantem ostendit. Anno 1539 vocatus est in Rhenaniam Inferiorem ut imaginem nuptialem Annae de Clivis lucubraret. Porro pingebantur e.g. Ricardus Southwell (1536), de Morette Francogallus, dux Norfolk, Bryan Tucke, Ioannes Chamber, universitas collegialis tonsorum chirurgorumque privilegia regia acceptura.
In Anglia sine dubio effigies praeponderabant, quod genus teneritate personarum, claritate colora, penicillo perfecto auxit. Praeterea miniaturas quoque pepegit et titulum Bibliae Mylis Coverdale (1535), folia tria (partim satirica) pro catechismoThomae Cranmer, regem Henricum in curia etc. Rege instigante multa etiam pro quaestibus variis confecit (saepe pro aurificibus) ubi ingenium purum et imaginatio artificis feliciter commiscentur. Fornacis et horologii excogitatio necnon culillae cuiusdam pro Ioanna Seimora exemplo optimo rerum utilium quotidianarum esto. Autumno 1543 tabum eum consumpsit. Realismus septentrionalis ab Holpenio reapse perfectus est, cui neque pulchritudo idealis neque color uberrimus defuerunt.
Auerbach, Erna. Tudor Artists: A Study of Painters in the Royal Service and of Portraiture on Illuminated Documents from the Accession of Henry VIII to the Death of Elizabeth I. Londinii: Athlone Press, 1954.
Bätschmann, Oskar, & Pascal Griener. Hans Holbein. Londinii: Reaktion Books, 1997. ISBN 1-86189-040-0.
Brooke, Xanthe, and David Crombie. Henry VIII Revealed: Holbein's Portrait and its Legacy. Londinii: Paul Holberton, 2003. ISBN 1-903470-09-9.
Buck, Stephanie. Hans Holbein, Coloniae: Könemann, 1999, ISBN 3-8290-2583-1.
Foister, Susan. Holbein in England. Londinii: Tate Gallery, 2006. ISBN 1-85437-645-4.
Ganz, Paul. The Paintings of Hans Holbein: First Complete Edition. Londinii: Phaidon, 1956.
Müller, Christian; Stephan Kemperdick; Maryan W. Ainsworth; et al.. Hans Holbein the Younger: The Basel Years, 1515–1532. Monaci: Prestel, 2006. ISBN 3-7913-3580-4.
North, John. The Ambassadors' Secret: Holbein and the World of the Renaissance. Londinii: Phoenix, 2004. ISBN 1-84212-661-X.
Parker, K. T. The Drawings of Hans Holbein at Windsor Castle. Phaidon, 1945. OCLC 822974.
Roberts, Jane, Holbein and the Court of Henry VIII. Edinburgi: National Gallery of Scotland, (1993). ISBN 0-903598-33-7.
Roskill, Mark, & John Oliver Hand (eds). Hans Holbein: Paintings, Prints, and Reception. Vasingtoniae: National Gallery of Art, 2001. ISBN 0-300-09044-7.
Rowlands, John. Holbein: The Paintings of Hans Holbein the Younger. Bostoniae: David R. Godine, 1985. ISBN 0-87923-578-0.
Strong, Roy. Holbein: The Complete Paintings. Londinii: Granada, 1980. ISBN 0-586-05144-9.