Liber Ruth de familia Iudaica narrat, quae fame pressa BethlehemIudae reliquit: Noemi (altera principalis novellae persona praeter Ruth) et Elimelech, coniux eius, cum filiis Mahalon Chelionque se in terram Moab finitimam sed exteram contulerunt. Elimelech mox mortuo filii uxores Moabiticas, Ruth et Orpha, in matrimonium ducunt (Ruth 1,4), liberis orbi tamen manent. Denique mortibus filiorum Noemi et duo nurus viduae factae sunt (Ruth 1,5).
Orpha in Moab remanet, Ruth autem cum socru in terram Israël ire statuit, quamquam repulsa timenda erat, quod ibi et gens Moabitica et sterilitas et viduitas maximae abominationae erant. Ruth dixit: “Noli instare mihi, ut relinquam te et abeam; quocumque perrexeris, pergam; ubi morata fueris, et ego pariter morabor: populus tuus populus meus et Deus tuus Deus meus. Quae te morientem terra susceperit, in ea moriar ibique locum accipiam sepulturae. Haec mihi faciat Dominus et haec addat, si non sola mors me et te separaverit ”. (Ruth 1,16–17)
In Israël in agro Booz, Noemi propinqui, Ruth collegebat spicas, quas messores neglexerant, quod pauperibus ac peregrinis licebat (Lev 19,9 et Lev 23,22). Booz, qui Ruth laboremque eius pro familia animadvertit (2,11 ss.) ei favebat. Tum Noemi Ruth consilium dedit, ut noctu labore confecto cum Booz accumberet. Qui amore captus pollicetur Ruth in coniugium sumere. Inde eam manu alterius propinqui, cuius secundum ius leviratus privilegium officiumque ducendi fuit, redemit. Ruth filium peperit, Obed, qui pater Isai et avus David factus est. Hoc modo Ruth etiam inter maiores Iesu nominatur (cf. Genealogia Iesu apud Matthaeum 1,5 et Lucam 3,32)
Mona West: The Book of Ruth: An Example of Procreative Strategies for Queers, Our Families, Our Values: Snapshots of Queer Kinship, Robert E. Goss and Amy Adams Squire Strongheart, eds., The Harrington Park Press, Binghamton, Novi Eboraci 1997.
Yair Zakovitch: Das Buch Rut: Ein jüdischer Kommentar. Stuttgardiae 1999, ISBN 3-460-04771-2.
Irmtraud Fischer: Rut / Rutbuch. In: Michaela Bauks, Klaus Koenen, Stefan Alkier (ed.): Das wissenschaftliche Bibellexikon im Internet (WiBiLex), Stuttgardiae 2006 ss.