Lotos sive lotus, -i, f. (Graece: λωτός, ὁ, inde etiam Latine interdum masc.) in litteris antiquis varia significat:
Lotos erat cibus ac symbolum maximi momenti in Aegypto antiqua. Sed lotus Aegypti antiquae non erat eadem ac genus nelumbo. Quid fuerit adhuc disputatur, plerumque nymphaea lotus aut nymphaea caerulea proponitur.
Lotos, qua apud HomerumLotophagi vescebantur, lotos Aegyptia fuisse videtur.[1]
Plinius maior in Naturali historia lotum hoc modo describit:[6] "Eadem Africa, qua vergit ad nos, insignem arborem loton gignit, quam vocat celthim, et ipsam Italiae familiarem, sed terra mutatam. praecipua est circa Syrtis atque Nasimonas. magnitudo quae piro, quamquam Nepos Cornelius brevem tradit. incisurae folio crebriores; alioqui ilicis viderentur. differentiae plures, eaeque maxime fructibus fiunt. magnitudo huic fabae, color croci, sed ante maturitatem alius atque alius, sicut uvis. nascitur densus in ramis myrti modo, non ut in Italia cerasis."
Saepius de loto loquitur:
Cuinam rem lotus (i.e. celtis australis) adhibeatur demonstrat.[7]
Arboris loti transmarinae, quae stipite caret, mentionem facit (celtis australis aut alia ziziphi species?)[9]
Praeterea de arbore optimi ligni, verisimile diospyro loto, cui est lignum valde robustum, scribit.[10]
Plinius etiam altercationem inter L. Crassum atque Cn. Domitium Ahenobarbum tradit:[11] "Crassus orator fuit in primis nominis Romani. Domus ei magnifica, sed aliquanto praestantior in eodem Palatio Q. Catuli, qui Cimbros cum C. Mario fudit, multo vero pulcherrima consensu omnium aetate ea in colle Viminali C. Aquili, equitis Romani clarioris illa etiam quam iuris civilis scientia, cum tamen obiecta Crasso sua est. nobilissimarum gentium ambo censuram post consulatus simul gessere anno conditae urbis DCLXII frequentem iurgiis propter dissimilitudinem morum. tum Cn. Domitius, ut erat vehemens natura, praeterea accensus odio, quod ex aemulatione avidissimum est, graviter increpuit tanti censorem habitare, |LX| HS pro domo eius identidem promittens, et Crassus, ut praesens ingenio semper, ut faceto lepore sollers, addicere se respondit exceptis sex arboribus. ac ne uno quidem denario, si adimerentur, emptam volente Domitio, Crassus: Utrumne igitur ego sum, inquit, quaeso, Domiti, exemplo gravis et ipsa mea censura notandus, qui domo, quae mihi hereditate obvenit, comiter habentem, an tu, qui sex arbores |LX| aestimes? haec fuere lotoe patula ramorum opacitate lascivae."
De celtibus australibus agere videntur.
Bibliographia
Konrat Ziegler: Lotos (3). In: Der Kleine Pauly (KlP). Vol. 3, Stuttgardiae 1969, Col. 743.
Johann Gottlob Schneider: Handwörterbuch der griechischen Sprache Bd. 2, Leipzig 1828, p. 58 Online