Aiunt quidam scriptores Muretum nobili loco natum esse, sed nihil hoc confirmat, nisi quod eius nomen idem sit ac nomen civitatis ubi natus est. Puer egregiissima indole se ipsum docuit[1] ante quam in Iulium Caesarem Scaligerum clarum humanistam incideret, qui ei cum spiritualium tum litterariarum rerum tanquam institutor fuit, eo ut Muretus illum pro patre haberet. Scaligeri gratia, Muretus, paene 18 annos natus, ad collegium episcopale Augustae Auscaurum vocatus est ut Ciceronem et Terentium discipulis explicaret. Postea Villam Novam ad Oltem adiit, ubi primum praeceptor factus est filii mercatoris cuiusdam divitis, deinde linguam latinam docuit in huius civitatis collegio. Iam ante annum 1547 Burdigalae erat, ubi inter discipulos Michaelem Montanum habuit.
In Francia
Postquam se Lutetiam contulit, circa annum 1552, plurimas de philosophia et de civili iure acroases fecit, a multis diligenter auditas, necnon a rege Francogalliae Henrico II. Multi ex eius discipulis tunc quasi flos litterarum francogallicarum erant, inter quos Remigius Bellaqueus, Ioannes de la Taille, Stephanus Iodellus, Ioannes Vauquelin de La Fresnaye, Ioannes Antonius Baifius, Ioachim Bellaius et, primus inter pares, Petrus Ronsardus. Ante omnia amicitiam illustrissimi philologi Ioanies Aurati adeptus est.
Sed cum ad summam gloriam pervenisset, haereseos et sodomiae criminibus accusatus est, et in carcerem apud Castellum Lutetiae situm coniectus est. Nonnulli Muretum ab invidiosis accusatum esse credunt. Sic ille fame perire constituit, sed amici eius intercesserunt et liberatus est. Libertate rursus adepta, Lutetiam reliquit et Tolosam se contulit, ubi rursus acroases, praecipue de iure, fecit. Sed hic diu manere non potuit, quippe qui eisdem criminibus, anno 1554, accusatus esset. Ad fugam Muretus redactus est, ut novum iudicium vitaret. Cum eo fugit eius amator et discipulus Divionis natus, Lucas Memmius Fremiotus : ambo, ut haeretici et sodomitae in absentia damnati, in effigie flammis in foro dati sunt. Amicus quidam Muretum monuisse de imminenti periculo fertur, qui ei chartulam misit, in qua legebatur unus versus Vergilii (Aeneis, III, 44): "Heu fuge crudelis terras, fuge litus auarum!"
In Italia
Ita peregrinationes redintegravit, et in Italiam pervenit. Primum se Venetiis collocavit, ubi in Paulum Manutium, illustrem editorem antiquorum librorum, incidit, cui auxilium suum dedit ad nonnullos libros edendos. Scaliger Muretum tradit Venetiis in veterem criminationem incucurrisse; nam accusatus est, quod cum filiis nonnullorum virorum nobilium coire conatus esset. Sed in iudicium vocatus non est, cum Manutius, Petrus Bembus, aliique patroni magni ponderis rei intercessissent. Mutata autem patria, circa mensem Ianuarium, vel Februarium 1558, Patavium se contulit, ubi ut placide viveret ei iterum non contigit. Nam orta est controversia inter eum et Dionysium Lambinum, quod quasdam notas ad Horatium Muretus ei abstulisset. Alia dissensio orta est cum Iosepho Scaligere, cui Muretus duo fragmenta comica latina pro antiquis supposuerat, quae ipse composuerat.
Invitatus est ab Hippolyto II Estensi, cui eum cardinalis Turnonius commendaverat, ut collegium suum litterarium Ferrariae situm conveniret. Idem Hippolytus ei ad cathedram magistralem promovit apud Studium Urbis, ubi moralem philosophiam, ius et artem rhetoricam docebat. Sub ala ecclesiae receptus, Muretus a sempiterna peccati Sodomitici criminatione liberatus est, quae postea silentio praeterita est. Adhuc tamen de homophylophilia Mureti disputatur: alii scriptores, praecipue qui fidem Catholicam profiterentur, eam omnino negaverunt et criminationem invidiae tribuerunt, sed alii multos exstare rei indices demonstrant.
Anno 1561, Muretus tamquam legatus a latere in Franciam Hippolytum comitatus est ad colloquium Pinciaci habitam inter catholicos et protestantes; hic veterem amicitiam firmavit cum Hadriano Turnebo, cui postea dedicavit scholia sua ad Ciceronis Philippicas. Anno 1563, Romae redux, AristotelisEthicam explicabat. Anno 1572, Pontifex eum civem Romanum fecit. Factus est quoque institutor iuvenis Gabrielis Chiabrera, qui sic poetis Graecis, adiuvantibus Francis e Pleiadum grege, artique poeticae operibusque Petri Ronsardi initiari coepit. Anno 1576, forsitan ut accusationem homophylophiliae arceret et securitatem adipisceretur, habitum clericalem induit. Anno 1576,Stephanus Báthory, rex Poloniae, ei cathedram proposuit: sed Gregorius papa XIII, ne fugeret, stipendium duplicavit.
Sic Muretus Romae mansit usque ad extremum vitae, cuius in ultimis annis fervore fidei maxime prolapsus est. In civitate pontifica anno 1585 dives honoratusque mortuus est: Francisco Bencio amico Iesuitico libros et manuscripta reliquit. In Ecclesia Trinitatis Montium sepultus est.
Opera
Les amours de P. de Ronsard, nouvellement augmentees par lui, et commentees par Marc Antoine de Muret, Paris, 1553
M. Antonii Mureti Orationes tres de studiis literarum, Venetiis, 1555
Horatius, M. Antonii Mureti in eundem annotationes, Venetiis, 1555
M. T. Ciceronis Epistolae ad familiares, Venetiis, 1556
Sexus. Propertius, M. Antonii Mureti in eum scholia, ad Franciscum Gonzagam, Lugduni, 1559
Tibullus, M. Antonii Mureti in eum scholia, ad Torquatum Bembum, Lugduni, 1559
Catullus, et in eum commentarius M. Antonij Mureti, Lugduni, 1559
M. Antonii Mureti Variarum lectionum libri VIII, Hippolytum Estensem cardinalem, Venetiis, 1559
M. Antonii Mureti Argumentorum et scholiorum in Terentium liber, ad Iacobum Surianum patricium Venetum, Venetiis, 1559
Aristotelis Stagiritae De moribus ad Nicomachum libri decem, Basileae, 1566
M. Antonii Mureti In funere Hippolyti Cardinalis Estensis, 1572 [2]
M. Antonij Mureti Oratio habita Romae in funere Karoli IX Gallorum regis, Florentiae, 1574
M. Antonii Mureti orationum Ciceronis in Catilinam explicatio, ad Leonardum Mocenicum, patricium Venetum, Parisiis, 1581
M. Antonii Mureti Commentarius in quattuor titulos, et in libro primo Digestorum juris ciuilis, Ferrariae, 1581
Carolus Dejob, Marc-Antoine Muret, professeur français en Italie dans la seconde moitié du XVIème siècle. Thorin, Lutetiae, 1881 [1].
Ettore Sabbadini, Un umanista francese alla corte di Ippolito II d'Este: Marc Antoine Muret, Atti e memorie della Società Tiburtina di Storia e d'Arte, vol. LX, 1987, pp. 141-165.