Moguntiacum aut Mogontiacum (Germanice: Mainz , Hispanice: Maguncia , Italiane: Magonza , Francogallice: Mayence), oppidi nomen a nomine Celtico Mogon nomine oriri putatur.
Viae recta Rheni regione ductae rubros, sine transversa regione currunt caeruleos titulos habent.
Anno 38 a.C.n. urbs fundata est castraDrusi. Ab anno 98 vel 99, urbs erat princeps provinciae Germaniae superioris.
Moguntiaci antiqui Chronologia
Moguntiacum Romanum per 500 annos fuit pars imperii Romani. Sunt multae magni momenti res Moguntiaco gestae, quod permagna legionum castra fuerunt in hac provincia Germania superiore et postremo urbs Germanis barbaris appropinquantibus custos finium imperii fiebat.
Omnia quae hodie scimus in hac chronologia insequenti invenire potes:
3 – Ad Rheni fluvii ripam aedificatio portus initium cepit. Nostra aetate ibi naves Romanae invenibantur.
4–9 – Altera ripa Romani castellumMattiacorum construxerunt. Paulo post alia (secunda) castra aedificata sunt, quae verisimiliter fine secundi saeculi relinquebantur, quod Romani numerum legionum diminuebant.
17 – Divisio fit exercitus Romani in partem Germaniae superioris et partem Germaniae inferioris. Moguntiacum sedes fit legati exercitus Germaniae superioris.
19 - Senatus Romanus mentionem facit Drusum ad Rhenum honoratum esse. (Sic legere possumus in Tabula Siarensi.)
27 – Aedificationis pontis sublici inter civitatem et castellum transriparium. Castellum nunc ad caput pontis positum est.
33 - Thermae publicae aedificabantur in media civitate.
39 - Suetonius mentionem facit theatri Mogontiaci. Sed theatrum magnum, quod plus decies milia hominum capere poterat, versimiliter non prius quam secundo saeculo aedificatum est.
circiter 50 – Nauta Celticus Blussus Moguntiaci moritur.
259–260 – Germani ad Rhenum progressi sunt. Moguntiacum nunc urbs limitanea est.
268 - Moguntiacus Legatus Ulpius Cornelius Laelianus in Marcum Cassianium Latinium Postumum imperatorem Imperii Galliarum insurrexit et Moguntiaco imperator proclamatus est. Postumus Moguntiacum devinxit sed mense Maio vel Iunii a legionariis suis iugulatus est, cum civitatem populari vetit.
285 - Imperator Diocletianus imperium novavit. Ex provincia Germania Superiore minor provincia Germania I fit. Nunc in Moguntiaco dux Moguntiacensis est, qui exercitui Germanico praeest.
297 – Tum primum nomen "Civitatis Mogontiacensium" apparuit.
Saeculum IV
ca. 300 – Hoc in anno Lugduni clipeum factum est aspectum urbis praebentem. Hoc est hodie primum urbis aspectum quem novimus.
343 – Tum primum mentio facta est communitatis Christiani, episcopoMario vel Martino nuncupato.
post annum 350 – Novum vallum aedificatum est. Hoc non plus quam tertiam partem pristinae civitatis regionis complexum est.
352–355 – Iterum iterumque Germani invadunt. Germani oppidum non occupaverunt sed in regionibus suburbiis castra collocaverant.
357 - Julianus Apostata vel Iulianus II Alamannis Argentoratum devinctis etiam Germanos ab Rheni regionibus expulserat. Sed legio XXII, quae Moguntiaco collocata erat, verisimiliter in Mursa in Dalmatia provincia bello civile deleta est. Moguntiaco solummodo Romani "milites Armigeri" collocati sunt.
368 – Dux alamannus Rando paschis aut pentecoste civitatem Moguntiacensem inopinantem aggressus, civitas populata est et incolae abducebantur.
Saeculum V
406–407 - Vandali, Suebi et Alani Rhenum apud Moguntiacum prima ineuntis anni nocte transgressi oppidum populati sunt.
411 - Moguntiacum ad regnum Burgundorum pertinet, qui foederati Romanorum sunt.