Monasteria etiam coenobia (Graece: κοινός 'comunis' + βίος 'vita') vocantur, quod ibi vita communis agitur.
Mos Christianus
Vita monasticaorationibus in communitate et contemplatione in secessu silentioso,? labore studiisque constat. Hospites "tamquam Christus suscipiantur."[1] Monachus vel monacha votis per omnem vitam ad monasterium ligati sunt. Monasterium cui abbas praeest abbatia appellatur.
In ecclesia occidentali, monasterium plerumque est particeps alicuius ordinis religiosi, cuius regula dirigitur. Monasteria in oriente sita sua iura et suas leges habent; episcopi ecclesiarum orientalium fere semper ex monasteriis deliguntur.
Forma monasterii
Ecclesia in medio monasterio sita esse solebat. Ab ecclesia in meridiem spectans claustrum erat cum puteo, circum claustrum refectorium, dormitorium, et capitulum, interdum etiam necessarium, quod dormitorio attingebat. Praeterea coquina et officinae, horrea et cellarium, domus hospitum, et alia aedificia ad monasterium pertinebant. In bibliothecaSangallensis coenobii exstat iconographia monasterii, quae exemplari fuisse putatur ad monasterium aedificandum.
Historia
Iam Medio Aevo monasteria loci erant ubi discipuli docebantur et libri servabantur.