Functio musculi est membri inferii flectere. Musculus psoas maior est flector pelvicus potentissimus. Nimirum a positione supina ambi musculi psoas maiores una truncum erigere possunt.
Inflammatio vel dolores circum musculi psoas maiores varios morbos indicare queant.
Ab origine ad insertionem musculus, paululum ad anterius et laterale directus, imprimis deorsum transit. Inferius musculus et tendo suus - una cum musculo iliaco - ante os femoris iacet.
Insertio
Insertat musculi tendo, una cum tendine musculi iliaci, in ossis femoris trochanterem minorem, qui protuberanta minor ossis collo proxime et inferius situs est.
Innervatio
Innervatur musculus a ramis anterioribus radicum L1-L4.
Functio
Musculus psoas maior est flector pelvicus pontentissimus. Ei facultas truncum corporis ex positione cubita erigendi est. Cum corporis truncus fixus autem rotatio externa ossis femoris et abductio fit.
Anatomia microscopica
Musculo fibrae musculares typorum I, IIA, et IIX sunt[2].
Musculi psoas maiores sunt conexiones unicae inter columnam vertebralem et ossa femorum. Infirmus musculus artibus athleticis adversus potest esse et dorsi dolores oriri queant.
Tenuioribus in hominibus perito manu diligenter palpante musculus profunde iuxta columnam vertebralem inveniri potest, quamquam caveatur, ne colon vulneretur. Praeterea IRM ope cursus musculi intraabdominalis facile sequi potest.
Mala morbique musculi psoas maioris
Malum musculi quoque vocatur syndroma psoas[5]. Inflammatio vel vulnus musculi compressione discorum intervertebralium dolores dorsi inferioris perficere potest, sed etiam:
bursitis musculi,
tendinitis,
abscessus,
spasmus.
Differentia cetera includunt mala aliorum structurarum topographicum proximarum, ut capitis ossis femoris, velut herniae, fracturae osseae.
Notae
↑Federative Committee on Anatomical Terminology (1998). Terminologia Anatomica. Stuttgardiae: Thieme