Napoleo III, vel Carolus Ludovicus Napoleo Bonaparte (natus Lutetiae die 20 Aprilis 1808; obiit Chislehurst in vico apud Londinium9 Ianuarii1873) fuit praeses et postea Imperator Francorum.
Se regnante, Francia Mexicum et Algerium cepit natioque muderna potensque facta est. Etiam sentitur quod Napoleo structuram Lutetiae melioravit.
Dum Lodovicus Napoleo Romae cum matre sua Hortensia et fratre suo Napoleone Ludovico est, ii fratres in motibus pobularibus italicis interfuere. Quia milites Austriae eos insequebantur, fratres salutem fuga petiverunt. Postea Napoleo Ludovicus necatus est a variola.
Anno 1832, Napoleo II mortuus est in Austria, et Ludovicus Napoleo heres familiae Bonapartum factus est. Ad officia rei publicae gerenda se parandi causa, scholam militarem in Helvetica frequentavit, et studuit. Etiam litteras in Bonapartismo et nationalismo vulgavit.
Anno 1836, Ludovicus Napoleo Argentoratum ivit ut contra Regem Ludovicum Philippum Franciarum seditionem moveat. Milites multos iungere et Regnum Franciae delere constituit. Seditio cecidit. Ludovicus Napoleo ad Civitates Foederatas fugit.
Sextilis anni 1837, Ludovicus Napoleo iterum ad Helveticam venit quod mater sua Hortensia aegrescit. Mortua est in Octobre. Itaque Ludovicus Napoleo ad Londinium exivit. In Londinium Ludovicus Napoleo erat inter patricii Angliae. Domus eius ad aedem Bonapartibus fecit.
In Decembre anni 1840, cadever Napoleonis I redditum est ad Francia. Ludovicus Napoleo hoc sensit esse tempus revolutioni. Cum 56 discipuli Bonapartismi, ad Gesoriacum in Francia navigavit. Milites Gesoriaci seditionem non favit, et Ludovicus Napoleo detentum est et damnatus est ad carcerem in Hametum (oppidum in Francia boreali) perpetuum.
Vita
Anno 1831 in Italia una cum fratre suo maiore Napoleone Ludovico, qui apud Forum Livii obiit, pro Italicorum libertate pugnavit. Annis 1836 et 1840 frustra Imperium Franciae restituere conatus est: Anno 1836 apud Argentoratum a militibus captus et Lutetiam latus est. Franciam relinquere coactus in Civitates Foederatas venit. Anno 1840, iterum, nunc Gesoriaci, captus est et a Ludovico-Philippo rege Francorum ad carcerem perpetuum damnatus est. Sed anno 1846 effugere et in Britanniam pervenire potuit.
Postquam Ludovicus-Philippus seditione mensis Februarii 1848 expulsus est, Napoleo in patriam revertebatur, legatus ad parlamentum et postea, die 20 Decembris eiusdem anni praeses reipublicae a populo creatus est. Die 2 Decembris1851 rerum Franciae potitus est et novam constitutionem, qua per decem annos praeses rei publicae fuisset, plebiscito decernere iussit. Die 2 Decembris 1852, plebiscito secundo habito, imperator factus est nomine in Napoleonem III mutato.
Anno 1870 Napoleo Regno Borussiaebellum intulit, sed mox devictus die 4 Septembris 1870 a Germanis post cladem apud Sedan deprehensus abdicare debuit. Captivitate Germanicorum liberatus ad mortem in exilio in Britannia vixit.
Posteriores
Anno 1853Eugeniam de Montijo feminam nobilem Hispaniae in matrimonium duxit. Eis solus filius erat, qui imperii heres factus est:
Caroll, Christina: "Imperial Ideologies in the Second Empire: The Mexican Expedition and the Royaume Arabe", apud: Duke University Press (hic in interreti)