Nomen Sinense hodiernum 北京 sive translitteratione pinyinBěijīng, anno 1403 datum, significat "caput septentrionale" ut haec urbs a Nanchino (南京 Nánjīng "caput meridianum") distinguetur. Id nomen Latine "Pechinum"[3][4] seu "Pekinum"[5][6] reddi solet, Anglice olim Peking et Francogallice Pékin iuxta pronuntiatum Cantonensem mercatoribus Europaeis notum. Nomen mediaevale Cambaluc, apud Marcum Paulum Venetum repertum, e verbis Mongolicis derivatur khan + balik scilicet "urbs regis": hic enim anno 1264 rex Cobila urbem aedificari iussit ubi hodie Pechinum floret, sed nomen proprium huius urbis, anno 1271 datum, fuit 大都 Dàdū, scilicet "capitale magnum". Latine interdum "Xuntienum" legitur e nomine 順天 Shùntiān anno 1403 dato.[7]
Ab aliis civitatibus, sed etiam ab urbibus Sericis fere omnibus, Pecinum per aëroplana attingitur quae ad aëroportum capitalem descendunt, a media urbe fere 32 chiliometra ad boream et orientem versus distantem. Ab urbibus multis Asiaticis, Europaeis, Americanis, Pacificis capitalibus atque ab aliis urbibus Asiae Orientalis maioribus, Pecinum volatu directo attingitur. Hic aëroportus mundi omnis secundus est quo ad frequentationem volatuum pertinet.
Intra urbem atque in pagos suburbanos homines circiter 8 000 000 (anno 2015) quotidie ferrivia metropolitana subterranea utebantur, cuius tramina lineis undeviginti, ferriviis ad 700 chm extendentibus, stationes 319 crebriter frequentant. Laophoriis 28 343 quotidie utebantur homines 13 390 000 anno 2011.
Clima
Urbi Pechino clima est continentale humidum per enumerationem Köppen–Geiger, in stationes quattuor divisum, aestate sub hippalo Asiae orientalis satis humida, autumno et hieme siccioribus, hieme etiam ventosa et frigida propter anticyclonem Sibericum, vere tempestatibus harenosis e deserto Gobiensi ortis obsessa; temperatura aëris minima mense Ianuario −8.4° atque mense Iulio 22°, maxima inter 2° et 31°, sed minima extrema usque hodie nota −27.4 °C (−17.3 °F) on 22 February 1966, maxima extrema 41.9 °C (107.4 °F) on 24 July 1999; pluviis mensibus Decembri et Ianuario ad 3 mm tantum, mense Iulio 185 mm, anno toto ad 572 mm tantum elevatis; diebus pluviosis mensibus Decembri, Ianuario, Februario 3, mense Iulio 14, per annum totum fere 71 incidentibus; humiditate relativa inter mensuras 44 centesimas et 77 centesimas reperta, horis solis fulgentis mense Decembri 181, mense Maio 283, per annum totum 2 671 relatis.[8]
Li, Lillian; Dray-Novey, Alison; Kong, Haili (2007). Beijing: From Imperial Capital to Olympic City. Novi Eboraci: Palgrave Macmillan. ISBN1-4039-6473-4
Cammelli, Stefano. 2004. Storia di Pechino e di come divenne capitale della Cina. Bononiae: Il Mulino. ISBN 978-88-15-09910-5.