Philippus V (Graece: Φίλιππος, natus anno 238 a.C.n., mortuus 179 a.C.n.) ab anno 221 a.C.n. rex Macedonum fuit.
Gens
Pater eius Demetrius II rex Macedonum fuit. Filius eius Perses ei post mortem rex successit.
Regnum
Post mortem patri pro Philippo non iam adulto Antigonus III regnum administravit. Anno 221 a.C.n. postremo Philippus V regnum suscepit. Anno 215 foedus cum Hannibale signavit et contra Romanos in Secundum Bellum Punicum iniit. Sed victus est et anno 205 pacem cum Romanis fecit. Annis 200 - 197 bellum contra Romanos renovavit (Alterum bellum Macedonicum) et apud Cynoscephalas a T. Quinctio Flaminino victus est. Tum demum Philippus auctoritatem Romanorum agnovit.
Bibliographia