Rodica-Michaela Dacoromanice Rodica Mihaela) Stănoiu (nata die 10 Maii 1939 in Nucet in Dâmboviţa circulo) rerum politicarum perita Dacoromanica est.
Munus
Annis 1957 - 1961 apud Universitatem Bucarestensem iustitiae et anno 1968/69 apud Universitatem Montis Regii criminologiae studebat. Anno 1974 doctor iurisprudentiae Universitatis Bucarestensis nominata est. Apud Universitas Argentoratensis iuri comparativo studebat. Tum professor iurisprudentiae apud universitates Bucarestensem, Montis Regii atque anno 1985 apud Universitatem Liberam Bruxellensem facta est.
Cursus honorum
Stănoiu, quae sodalis Factionis Socialis Democraticae est, anno 1995/96 secretaria statalis in ministerio laboris fuit. Annis 1996 - 2004 senator fuit. Deinde a mense Martio 2008 consiliaria praesidis Ioannis Iliescu erat[1] et in fine anno in senatum reelecta est. A die 28 Decembris 2000 ad usque 10 Martii 2004 ministra iustitiae in consilio ministrorum Hadriano Năstase operam dedit. Anno 2006 ad Factionem Conservativam transiit. Anno 2008 noniam in senatum electa est. Anno 2012 iudicium Varadinii censuit Rodicam Stănoiu fuisse nuntium clandestinum magistratus clandestini Communistarum "securitate"[2].
Familia
Stănoiu marito nupsit.
Nexus externi
Notae
Ministri iustitiae Romanici (1936–)