Sorin Dimitriu
Nativitas:
28 Aprilis 1945;
AlexandriaPatria:
Romania
Sorin Dimitriu (natus die 28 Aprilis 1945 in Alexandria in Teleorman circulo) vir publicus Dacoromanicus est.
Munus
Dimitriu apud Universitatem Polytechnicam Bucarestensem mechanicae studebat atque machinator metallurgiae factus est. Anno 1968 doctor promotus est. Ab anno 1992 professor Universitatis Politechnicae est. Est praeterea praeses camerae commercii et industriae Bucarestae[1].
Cursus honorum
Dimitriu, sodalis Factionis Christianae democraticae nationalis colonorum (PNȚ-CD), annis 1996 - 2000 legatus ad Cameram Legatorum Romaniae fuit. A die 17 Aprilis ad usque 19 Octobris 1998 in consilio ministrorum Radu Vasile minister societatum statalium privatizandarum erat.
Nexus externi
Notae