Sylvania Burton
Nativitas:
1956, 1964;
SalybiaPatria:
Dominica
Sylvania Burton (Salybiae in oppido anno fere 1965 nata)[1] est politica Dominicae. Prima mulierum praeses Dominicae meret; prima Caraibum (qui populus Kalinago in insula Dominica appellari solet) in supremum officium politicum promota est.
Alumna est Universitatis Sancti Francisci Xaverii Antigonish in urbe Canadae, ubi evolutione rurali studebat, insuper universitatis Mancuniensis in Anglia. Recentius apud universitatem Cooperationis Internationalis in urbe S. Iosephi Costaricae erudiebatur.
A secretis meruit communitati Kalinago ab anno 1985 usque in 1992. Ab hoc anno sub regimine Dominicano variis muneribus operam dabat. Secretaria fuit primo apud ministerium rerum socialium, secundo apud ministerium negotiorum externorum. Secretaria denuo permansit iuxta illud ministerium quod de circumiectu, evolutione rurali, rebus populi Kalinago agebat.
Sylvania Burton praeses civitatis a parlamento Dominicano die 27 Septembris 2023 electa est.
Notae
Nexus externi
|
Lexica biographica: •
|