Etiam in orbita circa Solem sunt satellites planetarum, asteroides, et cometes (vel stellae crinitae). Terra est tertius a Sole planeta systematis Solaris. Systema planetare est generalis stellarum et corporum caelestium eas circumvolantium nominatio.
Origo systematis solaris
Abhinc annorum tempora ante circiter 45 650 centena milia systema Solare ex orbe gasi ac paulo pulveris volventis ortum est. Primum medio in orbe stella Sol contracta est ac lucere coepit. Mox (secundum spatia temporum geologica) gasa reliqua et pulvis magna e parte usque ad corpora magnitudinispedifollii coagglutinata sunt. Quomodo ex his globulis asteroides facti sint, adhuc haud bene intellectum est. E multis asteroidibus tunc gravitatione corpora maiora facta sunt, quae planetesimalia? appellantur. Ex eis tunc collisionibus satis modestis paulatim planetarum pulli ac deinde planetae facti sunt. Luna, satelles Terrae, e concursu Terrae primordialis cum planetarum pullo magnitudinis fere Martis planetae orta esse putatur.
Corpora systematis solaris
Magna varietas corporum in systemate solari in nonnullis generibus dividi potest. Annis recentibus de his generibus disputatio quaedam orta est. Haec encyclopaedia his utitur:
Sol est stella classis spectralis V G2 et 99.86 centesimae ponderis totius systematis solaris continet.
Planetae systematis solaris sunt octo corpora, quae generaliter sic appellantur (definitio planetae difficilior est):
Maiora corpora hos planetas circumvolantia satellites vocantur.
Anuli circum planetas gigantes gaseosas ex pulvere et particulis parvis constant.
Quisquiliae originis artificialis, e.g. reliquia satellitum artificialium.
Planetesimalia sunt corpora caelestia minora quam planetae, e quibus planetae in principio ordinis solaris formati sunt et quae non iam sunt. Interdum hoc verbo generaliter asteroides et cometae appellantur, quorum diametrum minus quam 10 chiliometra est.
Asteroides sunt corpora diametri minoris quam planetae. Nonnulli inter orbitas planetarum Martis ac Iovis siti sunt et plerumque ex mineralibus consistunt (qv. cometae). Asteroides ob proprietates orbitales in varias classes et familias subdividuntur. Asteroides, qui in interiore zona versantur. regulares appellantur; eis nomina feminina data sunt. Asteroides, qui non sunt in aliqua zona, irregulares appellantur et nomina masculina habent. Asteroides, qui in zona exteriore versantur, obiecta zonae Kuiperi nominantur. (Vide infra.)
Satellites asteroidum sunt asteroides, qui asteroides maiores circumvolant.
Asteroides Troiani in puncto L4 vel L5 planetae Iovis siti sunt (interdum omnes asteroides in puncto Lagrange ullius planetae siti sic vocantur).
Meteoroides sunt minimi asteroides.
Cometae sunt corpora, quae magna parte e gasibus congelatis consistunt. Orbitae eorum valde excentricae sunt, sed generaliter perihelium intra orbitam Iovis et aphelium extra orbitam Plutonis habent. Nota bene: sunt cometae periodi orbitalis, quorum apoapses propinquiores Soli sunt; praeterea cometae veteres, qui maximam partem materiei volatilis amiserunt, saepe asteroides appellantur. Etiam sunt, quorum origo extra systema solare sita esse potest.
Centauri sunt corpora cometis similiora, qui ob orbitam minus excentricam inter orbitas Iovis et Neptuni remanent.
Corpora transneptunia sunt corpora glacialia, quorum axes orbitales semimaiores ultra Neptunum sunt. Illa sic subdividuntur:
Corpora cinguli vel zonae Kuiperi orbitas inter 30 et 100 ua habent. Quae obiecta zonae Kuiperi, breviter OZK, nominantur. Cingulum Kuiperi origo cometarum periodum orbitalium brevium habetur. Pluto maius corpus huius cinguli esse putatur, et corpora orbitas similes Plutoni habentia Plutini appellantur. Cetera corpora medii cinguli Kuiperi Cubevani vocantur. Illa in marginibus cinguli sita obiecta orbis dissipata appellantur. Anno 2003 hac in zona obiectum magnitudinis maioris quam Plutonis inventum est, cuius signum interim adhibitum 2003 UB313 fuit quodque nunc Eris vocatur.
Corpora nubis Oortensis, quae utrum exstet necne nondum certa est, orbitas inter 50 000 et 100 000 ua habent. Haec regio origo comentarum periodi orbitalis longi habetur.
Orbita corporis caelestis 90377 Sednae, quod inventum est anno 2003, valde excentrica nempe inter 76 et 850 ua est. Idcirco neque membrum cinguli Kuiperi neque nubis Oortis esse videtur, etsi inventores putant Sednam esse primum corpus illius nubis.
Parvum pulveris est per totum ordinem solare sparsum, et sparsa lumen zodiacale ob hunc pulverem efficitur.
Iuppiter maximam massae systematis solaris extra Solem partem habet: 0.1 centesimas massae totius ordinis solaris.
Beatty, J. K., C. Collins Petersen, et A. Chaikin 1999. The New Solar System. Cambridge University Press. Sky Publishing Corporation. ISBN 0-933346-86-7.
Brahic, André. 2001. Planètes & satellites, cinq leçons d'astronomie. Editions Vuibert. ISBN 2711752879.
Brunier, Serge. 1994. Reise durch das Sonnensystem. Brunsvici: Westermann.
Brunier, Serge. 1996. Voyage dans le système solaire. Editions Bordas. ISBN 2040271414.
Chrysostomou, A., et P. W. Lucas. 2005. "The Formation of Stars."Contemporary Physics 46:29. doi:10.1080/0010751042000275277.
Dasch, Pat. 2004. Icy worlds of the solar system. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0521640482.
Encrenaz, Thérèse. 2005. Système Solaire, Systèmes Stellaires. Edition Quai des sciences. ISBN 2100487264.
Gürtler, Joachim, et Johann Dorschner. 1993. Das Sonnensystem: Wissenschaftliche Schriften zur Astronomie. Lipsiae, Berolini, Heidelberg: Barth. ISBN 3335002814.
Heller, C. H. 1993. Encounters with protostellar disks. I - Disk tilt and the nonzero solar obliquity ApJ 408: 337.
Kroupa, Pavel. 1995. The dynamical properties of stellar systems in the Galactic disc. MNRAS 277: 1507.
Levasseur-Regourd, Any-Chantal, André Brahic, Thérèse Encrenaz, François Forget, Marc Ollivier, et Sylvie Vauclair. 2009. Système solaire et planètes. Editions ellipses. ISBN 9782729840846.
Tavel, Jonathan. 2005. Voyage au coeur du Système solaire. Edition viaMedias. ISBN 2849640379.
Vaas, Rüdiger, Thorsten Dambeck, Thomas Bürke, et Peter Veit. 2007. Das neue Sonnensystem. Liber audiendi in audio-CD. Martio. Komplett Media. ISBN 3831261806.
Woolfson, M. 2000. "The origin and evolution of the solar system." Astronomy & Geophysics 41(1):12. doi:10.1046/j.1468-4004.2000.00012.x.
Zelli, Michael Zellik. 2002. Astronomy: The Evolving Universe. Ed. 9a. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN 0-521-80090-0. OCLC 46685453 223304585 46685453.
Zirker, Jack B. 2002. Journey from the Center of the Sun. Princeton University Press. ISBN 9780691057811.