Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Tycho Brahe

Wikidata Tycho Brahe
Res apud Vicidata repertae:
Tycho Brahe: imago
Tycho Brahe: imago
Tycho Brahe: subscriptio
Tycho Brahe: subscriptio
Nativitas: 14 Decembris 1546; Knutstorp Castle
Obitus: 24 Octobris 1601; Praga
Patria: Dania

Familia

Genitores: Otte Brahe; Beate Clausdatter Bille
Coniunx: Kirsten Barbara Jørgensdatter
Proles: Sidsel Brahe

Memoria

Sepultura: Church of Our Lady before Týn

Tycho Brahe seu Braheus seu Braheorum seu Tycho de Brahe (natus Tyge Ottesen Brahe Knutstorp in oppido Scaniae die 14 Decembris 1546; mortuus Pragae die 24 Octobris 1601) fuit astronomus Danicus.

Vita

Natus est in vico rurali, in insula tum Danica nomine Schonen. Tredecim annos natus, Hafniae universitatem Lutheranam adiit, ut educatus ad studia iurisprudentiae se praepararet. Anno 1562, iussu parentum in universitate studiorum Lipsiensi discere coepit. Parentes prohibere filium ad litteras de astronomia scriptas avidum esse non potuerunt. Tycho globum et pyxidem in peregrinationibus secum semper habebat. Iam tunc temporis plures errores in tabulis stellarum sustulit.

Principale Uraniburgi aedificium.
Uraniburgi schema.
De quadrante Murali, libellus a Tychone Brahe anno 1598 editus.

Anno 1572, stellam novam in Cassiopeia indagavit, de qua magna cum laude scripsit. Fridericus II rex Daniae, cum pro magna doctorum opinione astronomo auctoritas acсessisset, Tychonem honorifice tractare coepit eique Hvaenam insulam[1] in Sundico freto[2] sitam et salarium annuum donavit. Tycho Uraniburgum vel Arcem Caeli, observatorium et palatium scientiae, Hvaenae aedificavit. Ibi habitabat cum familia et ministris et Sophia(en) sorore, quam Uraniam appellare solebat. Anno 1577, cum stella crinita clarissima multos terreret, Tycho Brahe eam instrumentis novis et certis a se creatis observabat statuitque stellam crinitam non esse rem meteorologicam (ut putabat Aristoteles), sed corpus caeleste, ter longius quam Luna, vel etiam longius a Tellure distans. Stellae crinitae orbitas planetarum transcurrunt, ergo sphaerae caelestes solidae et firmae absunt. Haec conclusio vix non maioris momenti est quam systematis heliocentrici et geocentrici differentia.

Friderico rege mortuo, Christianus IV, rex novus, qui scientias non adeo colebat ut Fridericus, Tychonem missum fecit eumque Hvaenam relinquere iussit. Uraniburgi etiam nunc reliquiae manent. Tunc Pragam ad Rudolphum imperatorem Tycho se contulit, ubi cum Ioanne Keplero multum collaboravit.

Systema mundi Tychonis Brahe

Copernicum Tycho Brahe venerabatur, sed systema eius refecit. Sol, Luna stellaeque secundum Brahe circum Tellurem immobilem moventur, ceteri planetae circum Solem. Hoc systema Ioannes Baptista Ricciolius(it) sustinuit, sed secundum Ricchiolium Iuppiter et Saturnus circum Tellurem moventur, Mercurius autem, Venus, et Mars circum Solem. Brahe negavit esse sphaeras caelestes.

Nexus interni

Notae

  1. Quae et Venusia nominabatur.
  2. Quod et Hellespontus Danica.

Bibliographia

  • Christianson, J. R. 1967. "Tycho Brahe at the University of Copenhagen, 1559–1562/" Isis 58 (2): 198–203.
  • Christianson, J. R. 2000. On Tycho's Island: Tycho Brahe and His Assistants, 1570–1601. Cantabrigiae.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Tychonem Brahe spectant.
Lexica biographica:  Gran Enciclopèdia Catalana • Den store danske • Deutsche Biographie • Treccani • Store norske leksikon • Большая российская энциклопедия • • Grove Art


Kembali kehalaman sebelumnya