Despectus in urbem a Castello Upsaliensi cum Ecclesia Cathedrali Upsaliensi visa, anno 2011 .
Upsalia [ 1] [ 2] [ 3] (Suecice Uppsala ), vel nomine antiquo Arosia Orientalis (Suecice Östra Aros ),[ 4] [ 5] est urbs praeclara in Comitatu Upsaliensi Sueciae sita. Numerus incolarum regionis urbanae Upsaliae circiter 161 000 anno 2020 erat, secundum Curiam Centralem Statisticam Suecicam (Suecice Statistiska Centralbyrån ).[ 6]
Haec urbs, quarta magnitudine in Suecia,[ 7] non solum sedem archidioecesis habet, sed etiam ob Universitatem Upsaliensem , anno 1477 conditam, per orbem terrarum nota est.
Hodie Upsalia sedes eruditionis et culturae viget, ubi circiter 40 000 incolarum discipuli universitatis sunt. Urbs quoque celebratur propter Cathedralem Gothicam , quae maxima est in Scandinavia, necnon propter antiquum templum paganorum in Veteri Upsalia .
Incolae noti
Communium coniunctiones
Pinacotheca
Notae
↑ Il mondo antico, moderno, e novissimo, ovvero Breve trattato , vol. 2, p. 706 .
↑ Ebbe Vilborg , Norstedts svensk-latinska ordbok , editio secunda (Holmiae: Norstedts Akademiska Förlag, 2009). Nomini adiectivo, "Upsaliensis".
↑ J. G. Th. Graesse , Orbis Latinus (Dresdae : Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici , 1972, 3 voll.)
↑ J. G. Th. Graesse , Orbis Latinus (Dresdae : Schönfeld, 1861; 1909. Brunsvici , 1972, 3 voll.) 1 2 3
↑ Conrad Malte-Brun, Annales des voyages, de la géographie et de l'histoire , tomus 3 (Lutetiae: F. Buisson, 1808), [https://books.google.com/books?id=7xdFAAAAcAAJ&pg=PA331 p. 331n1.
↑ Census urbanus
↑ Res.
Nexus externi