Finitur Aconcagua a Valle Boum (HispaniceValle de las Vacas) ad septentriones et orientem versus et a Valle Furcarum Inferiori (Valle de los Horcones Inferior) ad occidentem et australem versus. Mons et circumiectanaturalia sunt pars Saepti Provincialis Aconcaguae, ubi patent nonnulla glaciaria, quorum maximum est Glaciarium Montanum Furcarum Inferius (Ventisquero Horcones Inferior), circiter 10 chiliometra longum, quod ex facie australi usque ad 3600 fere metrorumaltitudine descendit, prope castra Confluentiam (Confluencia).[5] Duae aliae glaciariorum rationes propinquae sunt Glaciarium Montanum Boum Australe (Ventisquero de las Vacas Sur) et Glaciarium Oriens / Glaciarium Montanum Hinituum (Glaciar Este / Ventisquero Relinchos), circiter 5 chiliometra longum. Notissimum autem glaciarium est Glaciarum Polonicum, in septentrionali et orientali montis facie iacens, quia usitatae ascensus viae prodest.
Darack, Ed. 2001. Wild Winds: Adventures in the Highest Andes. Cordee / DPP. ISBN 978-1884980817.
Forbes, William. 2014. "Aconcagua Mountain." Encyclopedia of World Geography. Ed. R. W. McColl, 1: 3. Facts on File Library of World Geography, 1. InfoBase Publishing. ISBN 978-0816072293. Google Books.