Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Andes

Andes e Bolivia visae.
Vide etiam paginam discretivam: Andes (discretiva).
Antiquum et perditum Machu Pikchu, apud Andes situm.

Andes[1] (-ium, fpl)[1] sunt montes perpetui in America Australi siti, quorum longitudo circa 7000 chiliometrorum, et qui transeunt nationes septem: Argentinam, Boliviam, Chiliam, Columbiam, Aequatoriam, Peruviam, Venetiolam. Altissimum culmen est Mons Aconcagua, 6962 metra super maris aequor. Telluris vulcani altissimi in Andibus sunt, ut Ojos del Salado, altissimus vulcanus actus in orbe terrarum, ad 6893 metra.

Andes inter nationes Argentinam et Chiliam.

De nomine

Censetur verbum Andes provenire a verbo Anti linguae Quechuae Peruvianae seu Antis linguae Aymarae Bolivianae sive Anta e lingua Kunza aboriginum Atacamensium Chiliae septentrionalis; quae verba 'orientalis' significant. Hi montes Pire Mapu (scilicet "niveam terram") ab Araucanis, seu Maputzibus in Tsilia et Argentina appellantur.

Adiectivum in taxinomia biologica praelatum in his montibus indicandis est Antisensis: confer, exempli gratia, Hippocamelus antisensis, nomen scientificum ab Abbate Molina anno 1782 creatum. Sed saepe et Andinus.

Mons Alpamayo

Partes orographicae

In tres partibus Andes divisae sunt:

  • Andes Boreales (ab extremitate continentis boreali ad circulum parallelum 4° latitudinis australis), ubi iugorum systema complexum est;
  • Andes Mediae (a circulo parallelo 4° ad 28°), pars latissima, ubi planities elevatae et montanae amplissimae sitae sunt;
  • Andes Australes (a circulo parallelo 28° usque ad extremitatem continentis australem et Terram Ignium), ubi iuga pauciora longissima extensa sunt.
Mons Chimborazo

Andes Boreales

Omnia iuga, vel, ut de Andibus saepius voce Castellana dicitur, omnes cordillerae Andinae secundum meridianos protenduntur, praeter Andes Caribicas in Venetiola, quae secundum litus maris Caribici fere in 800 chm duobus iugis (Serra Litoralis et Serrania Interior) extenduntur; insulae Aruba, Boni Aëris et Curacensis sunt Andium Caribicarum continuatio partim submersa. In Columbia Andes boreoccidentales tribus cordilleris stant, orientali, centrali, occidentali, quae a meridie in septentriones modo palmae digrediuntur.

Mons Cotopaxi

Cordillerae Orientalis[2] pars borealis alitior est, et mons eius altissimus Ritacuba est (5410 m). A boreoriente ad Cordilleram Orientalem Cordillera Meridensis[3] adiacet, cuius punctum altissimum est Cacumen Bolivar (5007 m). Inter Cordilleram Meridensem et Serram de Perijá in demissione lacus Maracaibo patet. His locis in boreoriente Columbiae et grex montium separatus nomine Serra Nivata Sanctae Marthae[4] (Sierra Nevada de Santa Marta) situs est, cuius pars est Cacumen Christophori Columbi (Pico Cristóbal Colón) omnis Columbiae altissimum (5585 m).

Promontorium Arenosum

Cordillera Centralis[5] valle Fluminis Magdalenae a Cordillera Orientali et valle Caucae[6] fluminis a Cordillera Occidentali[7] separata est. Multi sunt in Cordillera Centrali montes igniferi, ut Nivata de Huila (5365 m) et Nivata de Ruiz (5311 m). Cordillera Occidentalis usque ad 4200 m alta est; huc montes Serrania de Baudó ad boreoccidentem et ad montes Panamae tendunt.

In Aequatoria inter duas Cordilleras, Orientalem et Occidentalem, demissio ad 2500 m sita est; hic montes igniferi altiores siti sunt, ut Chimborazo (6267 m) et Cotopaxi (5911 m).

In Altiplano

Andes Mediae

In Andibus Peruviae itidem tres Cordillerae (Orientalis, Centralis, Occidentalis) in directione meridionali extensae sunt, sed etiam vallibus fluminum (Ucayali, Maranonii, Matris Dei) et cannonibus in directione latitudinum dissecatae sunt. Cordillera Alba, pars Cordillerae Occidentalis, hic cacumina altissima habet, quorum maxima Huascaran (6768 m) necnon Artesonraju (5999 m) et Alpamayo (5947 m).

Aconcagua

Meridiem versus pars Andium latissima sita est, planities montana Andina. Pars eius Puna in confinio Peruviae, Boliviae, Chiliae et Argentinae sita, inter Cordilleras Occidentalem et Orientalem patet; Punae altitudo ab 3700 ad 4100 m est. lacus Titicaca et lacus Poopo exsiccatus hic iacent plurimaque loca salsa et deserta; desertum Atacamense Punae adiacet. Cordillera Realis Punam ab Altiplano separat, planitie elevata amplissima, ubi Pax Boliviae caput aedificatum est, urbs capitalis orbis terrarum situ altissima. Cordillera Centralis est Cordillerae Realis continuatio ad meridiem; mons eius altissimus est Mons Liberator (El Libertador, 6720 m). Altissime hic et Cordillera Occidentalis tollitur cum cacuminibus Sajama (6780 m), Llullaillaco (6739 m) et Sancti Petri (6145 m).

Mons Illimani

Prope ad 19° latitudinis australis Cordillerae Occidentalis declivia occidentalia ad Vallem Mediam (vel "Vallis Longitudinalis") exeunt; ab oceani hanc vallem Cordillera Litoralis[8] separat, altitudinis mediocris (usque ad 1500 m).

Nivata de Ruiz

Andes Australes

In Chilia et Argentina duobus iugis tendunt, Cordillera Principali et Cordillera Litorali Chiliae, a Valle Media separatis. Hic Cordillera Frontalis, Cordillerae Principalis pars, cacumina Andium altissima habet, Aconcaguam, Ojos del Salado, Tupungato (6635 m). Montem Pissis (6795 m). Praecordillera[9] circa 5000 m altitudinis a parte orientali (Argentinensi) secundum Cordilleram Principalem extensa est.

Regio montana a circulo parallelo 40° ad fretum Magellanicum Andes Patagonicae (vel "Cordillera Patagionica") nominatur. Mons Sancti Valentini (San Valentín, 4058 m) huius iugi altissimus est. In regione Lacuum Cordillera Litoralis partim in Oceanum demergitur, partim ut insulae plurimae saxosae continuatur, quarum prima insula Chiloé est. Permultis fretis et fiordis insulae montanae et litora Chiliae australis disiecta sunt. Andes Terrae Ignium, quarum altitudo maxima 2469 m est, ad orientem vertunt; post insulam Estados iugum oceanicum Antillarum Australium, cuius cacumina sunt Georgia Australis, Orcades Australes et Aemodae Australes, catenam Andinam arcu longiore continuat; rursum in terram haec catena exit, ut montes paeninsulae Antarcticae.

Nexus interni

Notae

Bibliographia

  • Biggar, John. 2005. The Andes: A Guide For Climbers. Ed. 3a. ISBN 0-9536087-2-7.
  • de Roy, Tui. 2005. The Andes: As the Condor Flies. ISBN 1-55407-070-8.
  • Fjeldså, J., et N. Krabbe. 1990. The Birds of the High Andes. Hafniae: Zoological Museum, University of Copenhagen. ISBN 87-88757-16-1.
  • Fjeldså, J., et M. Kessler. 1996. Conserving the biological diversity of Polylepis woodlands of the highlands on Peru and Bolivia, a contribution to sustainable natural resource management in the Andes. Hafniae: NORDECO.

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Andes spectant.
Situs geographici et historici: Locus: 32°39′12″S 70°0′42″W • Store norske Lexikon • Treccani
Perspectatur Lacum Pehoé Andibus in Solis ortu


Kembali kehalaman sebelumnya