Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Ernestus Röhm

Wikidata Ernestus Röhm
Res apud Vicidata repertae:
Ernestus Röhm: imago
Ernestus Röhm: imago
Ernestus Röhm: subscriptio
Ernestus Röhm: subscriptio
Nativitas: 28 Novembris 1887; Monacum
Obitus: 1 Iulii 1934; Munich Prison
Patria: Germania
Nomen nativum: Ernst Julius Günther Röhm

Memoria

Sepultura: Westfriedhof

Ernestus Iulius Röhm fuit clarus vir publicus Nazista et Sturmabteilung (SA id est Latine Roboris Divisio) conditor et dux.

Cursus honorum

Ernestus Röhm, cum 9 Novembris 1923 Monachii cum aliis Nazistis res novas studuisset, ad carcerem damnatus est, sed 4 Maii 1924 legatus Dietae Imperii Germanici electus est. Iam mense Decembri 1924 Dieta dissoluta est et Röhm, qui tunc de consiliis politicis cum Hitler iurgabat, in Boliviam consiliator militaris emigravit. Anno 1930 revertebat et anno 1931 iterum dux SA factus est. Postquam Nazistae Germaniae rerum potiti sunt, Röhm 1 Decembris 1933 Administer Imperii sine officiis factus est. Iam 11 Novembris 1933 iterum legatus Dietae Imperii "electus" est.

Nex

Die 30 Iunii 1934 Adolphi Hitler iussu, Röhm una cum aliis Roboris Divisiones ducibus et Nazistarum adversariis comprehensus est et, insequenti die, incognita causa supplicio affectus est [1]. Damnationis causa simulata seditio contra Hitler et homophylophilia erat, quamquam notus erat Röhm homophylophilus fuisse. Vere Hitler cum his rebus gestis quae dicuntur Nox Longarum Ensium (Nacht der langen Messer ) omnes homines removit quos putabat adversarios sui fuisse.

Lege etiam

  • Kurt Gossweiler: Die Röhm-Affäre. Hintergründe – Zusammenhänge – Auswirkungen. Pahl-Rugenstein, Coloniae Agrippinae 1983, ISBN 3-7609-5151-1

Nexus externi

  • Opera Ernesti Röhm aut de Ernesto Röhm apud Bibliothecam Nationalem Germanicam (Theodisce)
  • Brevis biographia in Museo historico Germaniae (Deutsches Historisches Museum)

Notae

  1. Jan Kershaw: Hitler vol. 1, Stuttgarti 1998, ISBN 3-421-05131-3, pag. 659.
Consilium ministrorum Hitler (30 Ianuarii 1933 - 30 Aprilis 1945)

Adolphus Hitler (NSDAP) | Franciscus de Papen (nullius factionis) | Constantinus Baro de Neurath (NSDAP) | Ioachimus de Ribbentrop (NSDAP) | Gulielmus Frick (NSDAP) | Ludovicus Comes Schwerin de Krosigk (nullius factionis) | Henricus Himmler (NSDAP) | Alfredus Hugenberg (DNVP) | Curtius Schmitt (NSDAP) | Hjalmar Schacht (nullius factionis) | Hermannus Göring (NSDAP) | Gualterius Funk (NSDAP) | Franciscus Seldte (NSDAP) | Franciscus Gürtner (NSDAP) | Franciscus Schlegelberger (NSDAP) | Otto Georgius Thierack (NSDAP) | Wernerus de Blomberg (NSDAP) | Gulielmus Keitel (nullius factionis) | Petrus Paulus Baro de Eltz-Rübenach (nullius factionis) | Iulius Henricus Dorpmüller (NSDAP) | Gulielmus Ohnesorge (NSDAP) | Gualterius Darré (NSDAP) | Herbertus Backe (NSDAP) | Iosephus Goebbels (NSDAP) | Bernhardus Rust (NSDAP) | Fridericus Todt (NSDAP) | Albertus Speer (NSDAP) | Alfredus Rosenberg (NSDAP) | Ioannes Kerrl (NSDAP) | Hermannus Muhs (NSDAP) | Otto Meißner (NSDAP) | Ioannes Henricus Lammers (NSDAP) | Martinus Bormann (NSDAP) | Carolus Hermannus Frank (NSDAP) | Rudolphus Hess (NSDAP) | Ernestus Röhm (NSDAP) |


David's face

Haec stipula ad biographiam spectat. Amplifica, si potes!

Kembali kehalaman sebelumnya