Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Ignatius Kiechle

Ignatius Kiechle (ad laevam) anno 1987.

Ignatius (vulgo Ignaz) Kiechle (natus 23 Februarii 1930 apud Cambodunum, mortuus 2 Decembris 2003 eodem loco) fut vir publicus Germaniae et sodalis Christianae Socialis Unionis in Bavaria.

Iuventus et munus

Post scholam finitam Kiechle tirocinium agricolae fecit atque annis 1949-1952 scholam agriculturae frequentabat. Tum ab anno 1958 fundum parentum administrabat et ab anno 1960 magister agriculturae ipse tirones erudiebat. Hoc intermisit ab anno 1968, cum cursum honorum iniret.

Familia

Kiechle maritus erat et quattuor filios habuit.

Cursus honorum

Kiechle, qui ab anno 1953 sodalis CSU fuit, anno 1969 legatus Dietae Foederalis Germaniae electus est. Post electionem dietae foederalis anni 1983 Kiechle 30 Martii Administer Foederalis Rei Agrariae nominatus est et hunc honorem ad 21 Ianuarii 1993, cum infarcto cordis affectus magistratus relinquere coactus est. Anno 1994 non iam candidatus Dietae Foederalis erat.

Consilium ministrorum Kohl II (30 Martii 1983 - 11 Martii 1987)
Kembali kehalaman sebelumnya