Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Iulia Klöckner

Wikidata Iulia Klöckner
Res apud Vicidata repertae:
Iulia Klöckner: imago
Iulia Klöckner: imago
Iulia Klöckner: subscriptio
Iulia Klöckner: subscriptio
Nativitas: 16 Decembris 1972; Cruciniacum
Patria: Germania

Iulia (Theod. Julia) Klöckner (nata die 16 Decembris 1972 Cruciniaci diurnaria et rerum politicarum perita factionis CDU est.

Institutio et munus

Klöckner, nata e familia viticultorum, anno 1992 testimonium maturitatis accepit. Deinde Moguntiaci rebus politicis, theologiae catholicae atque sociologiae studebat[1]. Priman probationem magistri adepta est. Sed ab anno 1998 diurnaria viticulturae operam dedit.

Cursus honorum

Iulia Klöckner, sodalis factionis Christianae Democraticae, annis 2002 - 2011 legata ad Dietam foederalem Germaniae erat, ab anno 2009 etiam secretaria statalis in administerio foederali rei agrariae. Annis 2011 - 2018 praeses legatorum factionis suae in senatu terrae Rhenaniae-Palatinati fuit. Die 14 Martii 2018 Administra Foederalis Victus et Rei Agrariae in consilio ministrorum Merkel IV est[2].

Nexus externi

Vicimedia Communia plura habent quae ad Iuliam Klöckner spectant.

Notae

Consilium Ministrorum Germanicum Merkel IV (de 14 Martii 2018)
Kembali kehalaman sebelumnya