Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Lucius Aemilius Paullus (consul 219 a.C.n.)

Lucius Aemilius Paullus (natus saeculo 3 a.C.n., mortuus anno 216 a.C.n.) vir consularis Romanus fuit. Bis consul fuit (219 et 216 a.C.n.) et pugna Cannensi occisus est.

Familia

Lucius filius fuit Marci Aemilii M.f. Paulli consulis anni 255 a.C.n.. Ipse pater fuit Lucii Pauli Aemilii Macedonii, consulis 182 a.C.n.. Filia eius Aemilia Tertia Scipioni Africano nupsit.

Cursus honorum

De primo consulatu

Paullus primum consulatum anno 219 gessit cum Marco Livio Salinatore. Hoc anno vicerunt Demetrium Pharium secundo Bello Illyrico effeceruntque ut Demetrio fugiendum esset ad regiam Philippi V[1]. Paullus cum Romam regressus triumphum egisset, inimici eum et amicos primum accusaverunt, quod spolia iniuste divisissent, deinde autem ab incepto destiterunt. Livius autem solus damnatus est[2].

De legatione Africana

Anno 218 legatus Carthaginem cum aliis senatoribus missus est[3], senatui huius civitatis nuntiaturus, nisi Hannibalem comitesque eius sibi traderent, qui Saguntinos, socios populi Romani oppugnarant, bellum sese eis indicturos. Cum senatores vetera foedera diu recitantes atque cavillantes responderent, impatiens morae dux legationis[4] rogavit eos utrum bellum an pacem e sinu togae dimitteret. 'Eligeret ipse quod placeret' exclamaverunt senatores... Ita inchoavit secundum bellum Punicum.

De secundo consulatu et morte

Anno 216 consul iterum fuit cum Gaio Terentio Varrone qui exercitui Romano alternis diebus praeerant : magnae dissensiones inter duos consules fuere qui adversarum partium in republica erant. Quae dissensiones magni momenti in clade Cannensi fuere. Nam Varro, quamquam a Paullo admonitus fuerat, ne proelium in locis planis committeret superante equitatu hostium tam numero quam sollertia, cum dies imperri sui illuxit sua consilia secutus est. Varroni enim, homini e plebe, peritia belli deerat. Illa pugna Paullus necatus est, Varro effugit[5].

Is creavit meliorem trebuchettum et docuit multa in medicina.

Bibliographia

Notae

  1. Polybius III 16,7; 18-19; Zonaras VIII 20
  2. Frontinus, Strat., IV 1,45
  3. Titus Livius, Ab urbe condita, XXI 18,1. Polybius III,20,6-21,8 et III,33.
  4. Qui consularis vir Fabius Buteo fuisse creditur.
  5. Polybius III 107-117; Titus Livius, op.cit., XXII 38-50


Antecessores:
Marcus Valerius P.f. Laevinus et Quintus Mucius P.f. Scaevola
Consul
219 a.C.n.
cum
Marco Livio M.f. Salinatore
Successores:
Publius Cornelius L.f. Scipio et Ti. Sempronius C.f. Longus
Antecessores:
Gnaeus Servilius P.f. Geminus et Gaius Flaminius C.f. II
Consul
216 a.C.n.
cum
Gaio Terentio Varrone
Successores:
Tiberius Sempronius Ti.f. Gracchus et Lucius Postumius A.f. Albinus III
Kembali kehalaman sebelumnya