Superficies: 517 chiliometrum quadratum Regiones urbanae: Śródmieście, Białołęka, Bemowo, Bielany, Mokotów, Praga-Południe, Ursynów, Wola, Targówek, Ochota, Wawer, Praga-Północ, Ursus, Żoliborz, Włochy, Wilanów, Wesoła, Rembertów Territoria finitima: Warsaw West County, Pruszków County, Powiat piaseczyński, Otwock County, Mińsk County, Wołomin County, Legionowo County
Varsavia,[1][2] seu Varsovia[3][4] (PoloniceWarszawa) est principalis et maxima Poloniaeurbs, quae circa duo miliones oppidanorum habet. Urbem administratores Poloniae incolunt, et flumen Vistula per urbem profluit.
Anno 1281, nomen urbis Varsovia primum in foedere scriptum est. Anno 1596, Varsovia facta est urbs princeps regni Poloniae et Lituaniae, quod sita est potius media in Polonia quam Cracovia. In bello triginta annorum, urbs ab excercitu Sueciae destructa est. Post partitionem tertiam regni Poloniae anno 1795, regem ultimum abdicatum Varsovia gubernabatur (exceptis annis 1807 ad 1815, cum ducitas Varsoviensis a Napoleone condita est, cuius dux unicus Fridericus Augustus I fuit) a Prussianis.
Varsoviae adest etiam secundus episcopus dioecesanus Catholicus. Pars capitis Poloniae dicta Praga est enim sedes residentialis Episcopi Varsoviensis-Pragensis. Nunc hanc dioecesim archiepiscopus Henricus Hoser gubernat. Apostolus urbis est Clemens Maria Hofbauer, qui olim hic pauperes curabat.