Civitas: Turcia Locus: 41°0′36″N 28°57′37″E Numerus incolarum: 15 462 452 Zona horaria: UTC+3 Situs interretialis Nomen officiale: İstanbul, İstanbul, Istanbul, Konstantinopel, İstanbul, Constantinople, Константинополь, Цариград
Byzantium (GraeceΒυζάντιον) appellata est urbs quam Megariisaeculo septimo a.C.n.colonizaverunt. Nomen Constantinopolis (GraeceΚωνσταντινούπολις), scil. "urbs Constantini," a novo conditore Constantinoimperatore Romano accepit, qui ibi alterum imperii caput anno 330 constituit. Ab hac concurrentia cum vetere urbe Roma nuncupationem Novae Romae (GraeceΝέα Ῥώμη) nacta est.[3] Milites et mercatores Vicingi, qui hic temporibus mediaevalibus venerunt, Miklagarðr ("magna urbs") appellaverunt. Slavi qui religionem suam Christianam et litteras a Constantinopoli hauserunt Цѣсарьградъ Cesarygrad ("Caesaris urbs") nuncupaverunt; ipsi autem incolae Graeci saepissime ἡ Πόλις ("urbs"). Ab anno 1930 nuncupatio vernacularis Turcica "İstanbul" (litteris Arabicis استنبول) erecta est in nomen publicum et sollemne,[4] quod ex locutione Graeca εἰς τὴν πόλιν, scil. 'ad urbem' oriundum esse censetur.[5]
Geographia
Media urbs ad extremitatem Europae meridianam et orientalem sita est, in ea regione quae a Thracibus antiquissimis incolis Thracia usque ad tempora nostra appellata est, ad oram occidentalem freti Bospori quo Europa et Asia separantur et iuxta oram borealem Propontidis. Prope ripam australem Sinus Ceratini (qui portum latam et securam praebet) in promunturio Chrysocerate eminet. Hodie megalopolis late extenditur ad occidentem et boream sed etiam trans Bosporum in pagos proximos Anatoliae qui ad regionem antiquam Bithyniae pertinent. Pons Bospori primus anno 1973 constructus est, alterum anno 1988; cuniculus ad usum ferroviae metropolitanae nondum perfectus est. A statione Sirkeci ferrivia anno 1870 incepta ad partes Europae it; a statione Haydarpaşa ferrivia anno 1872 incepta ad Ancyram partesque Asiae tendit. Naves creberrime per Bosporum inter Pontum Euxinum et Mare Mediterraneum vehuntur. Aeroportus Atatürk 24 chiliometris a media urbe distat ad occidentem versus.
Urbs Constantinopolis sub climatibus tribus ordinatur, videlicet oceanico, subtropico humido, mediterraneoaestate calida. A mediterraneo praecipue differt quia aër ad partes boreales frigidior ob proximitatem Ponti Euxini est, sed omnibus fere partibus humidior, caliginibus matutinis, temperaturis aestivis ad 29° sublevatis, hibernis ad circa 4–5° reductis.
Urbem GraeciMegarii circa annum 667 a.C.n. aut condiderunt aut iam stantem occupaverunt; nomen derivari traditur e nomine regis Thracici "Byzantis".[6] Antiqui coloni acropolim construxerunt ad fastigium promunturii Chrysoceratis.
Byzantium ab Otanesaeculo quinto a.C.n. ineunte capto, exercituum regis AchaemenidaeDarii I duce, paucos annos sub dominatione Persarum iacebat. Anno 478 a PausaniaLacedaemonio liberata, post aliquot annos a Cimone ad Foedus Delium (vel oboedientiam Atheniensem) reducta est. Inde per tria fere saecula dominatio Byzantii inter civitates varias, Athenas, Spartam, Thebas, Macedones, Bithynes et mox Gallos ambigebatur, sed Romani medio saeculo secundo a.C.n. statum urbis liberae confirmaverunt ob beneficia in bello Macedonico reddita. Quam libertatem Byzantium sub imperio Romano per multos annos retinuit usque ad tempus Vespasiani principis, qui libertatem revocavit et sub provincia Thracia comprehendit. Anno autem 196 Byzantiis Pescennii Nigri sectatoribus in bellis civilibus tunc ortis, urbs a Septimio Severo capta est et vastata, muris delapidatis. Mox autem ab eodem restaurata est et prosperitatem priorem resumpsit. Moenia etiam fortiora constructa sunt. Licinius ibi igitur refugium petivit, a Constantino in proelio ad Hadrianopolim devictus, sed statim captus anno insequenti, interfectus est.
Constantinus mox in hoc loco divite et forti caput orientale Imperii sui aedificare statuit. Die 11 Maii330 sollemnissime sub appellatione "Novae Romae" condidit. Quam urbem conditor ipse multis modis renovavit, amplificavit, munivit. Nova moenia designavit, et palatium suum domúsque nobilium construi iussit. Civitas munere capitisImperii Romani Orientalis plus quam mille annos est functa, sed imperium ab initio "mundiale" (i.e. inter civitatibus orbis terrarum notabilissimas numerandum) gradatim diminuabatur.
Notitia urbis Constantinopolitanae, inter annos fere 425 et 445 confecta, amoenitates et utilitates urbis sicut medio saeculo quinto enumerandae sunt ita ad textús finem compendiose describit:
Cognita urbe per partes, fas est etiam situm conclusae iam universitatis aperire, ut magnificentiae unicum decus non solum videatur opere et manu confectum, sed etiam conspirantibus elementis naturae felicitate munitum. Providentia ergo divina tot futurorum hominum domiciliis consulente, longo tractu in promunturii qualitatem spatiosior terra, faucibus Pontici maris opposita, sinuosis portuosa lateribus, angustior latitudine, circumflui maris tutela vallatur; hoc quoque spatium, quod solum apertum maris circulus derelinquit, duplici muro acies turrium extensa custodit. Intra quas saepta civitas continet in se omnia singillatim memorata, quae nunc ad firmioris memoriae qualitatem summatim collecta referemus.
Habet ergo urbs Constantinopolitana: Palatia 5, ecclesias 14, domos divinas Augustarum 6, domos nobilissimas 3, thermas octo, basilicas 2, fora quattuor, senatus 2, horrea 5, theatra 2, lusoria 2, portus 4, circum 1, cisternas 4, nymphea 4; vicos 322, domos 4 388, porticus 52, balneas privatas 153, pistrina publica 20, pistrina privata 120, gradus 117, macellos 5; curatores 13, vernaculos 14, collegiatos 560, vicomagistros 65; columnam purpuream, columnas intra se pervias 2, colossum 1, tetrapylum aureum 1; Augusteum, Capitolium, Monetam; scalas maritimas 3.
Habet sane longitudo urbis a porta aurea usque ad litus maris directa linea pedum quattuordecim milia septuaginta quinque, latitudo autem pedum sex milia centum quinquaginta.[7]
Maximum urbis mediaevalis templum, Aedes Sanctae Sophiae sive "divinae sapientiae", est anno 536 ab imperatore Iustiniano I exstructa, et ab eodem rededicata anno 563.
Constantinopolis anno 1453 a Turcis Ottomanicis capta et eorum metropolis facta est. Victor Mahometus II urbem suam devastatam et fere inhabitatam augere studuit. Templa Christiana, imprimis magna ecclesia Sanctae Sophiae, in meschitas conversa sunt; alia aedifica publica et palatia mox exstructa sunt. Ibi laboravit Sinan, architectus Turcorum notabilissimus. Post casum Imperii Ottomanici, Turcia civitas hodierna in his regionibus floruit. Caput autem huius rei publicae ab anno 1923 non iam Constantinopolis sed Ancyra est. Anno 1930, urbi nuncupatio popularis İstanbul proclamata est nomen publicum.
Hodie sicut antea est urbs maxima Turciae. Numerus incolarum anno 2018 erat 15 067 724.
Constantinopololitanae turmae diversarum artium athleticarum in orbe terrarum praeclarae sunt, exemplum gratia in pediludio vel canistriludio.
Loci aedificiaque notissima
Aedificia
Muri Theodosianii
Quinto saeculo imperator Imperii ConstantinopolitaniTheodosius Flavius Secundus timebat, ut imprimis hunni ac alii hostes urbem opprimant. Constructio ab anno 413 ad annum 447 accidebat, quia anno 447, secundum inscriptionem, "ingenti terrae motu per loca varia inminente plurimi urbis augustae muri recenti adhuc reaedificatione constructi cum quinquaginata septem turribus corruerunt". Haec reaedificatio celerissime orta est: "Theodosii iussis gemino nec mense peracto Constantinus ovans haec moenia firma locavit tam cito tam stabilem Pallas vix conderet arcem". Longitudinis circiter 20 chiliometrorum denique cum tribus cingulis murorum finem assequitur.
Etiam initio saeculi 15 aditum inimicum impetrare difficillimum erat. Post obsidionem anni 1453 Mahometus Secundus sultanus Ottomanicus mures superavit expugnavit non solem urbem sed pariter ultimam partem imperii Romani.
Palatium Dolmabahçe
Palatium Dolmabahçe (Latine: Palatiumhortorum completorum) est aedificium Ottomanicum: Sultanus Abdulmecidus Primus architectis G. Balyano et N. Balyano mandavit, ut ab anno 1843 ad annum 1856 palatium aedificaretur. Sumptus aedificationis imperio Ottomanico adeo tolerari non potuerunt, ut concursus reipublicae evenit.
Mustapha Kemal Atatürk ultimas dies vitae suae in cubiculo palatii degebat. Sub mortem eius, 09.05 horae, indices omnium horologiorum palatii ad tempus ipsum ponati sunt. Adhuc horologium cubiculi loci eius mortis id tempus indicat.
Aqua ab silva Belogradiensi ad Constantinopolem accedebat, ubi in cisternam mensurarum centum quadraginta tres sexagies quinquies metrorum influit, quo fit, ut circiter 80 000 m3 aquae impleri possint.
Cisterna Basilica in pelliculaJames BondAb Russia cum amore ostenditur.
↑"Istanbul" in Concise Britannica: When the Republic of Turkey was founded in 1923, the capital was moved to Ankara, and Constantinople was officially renamed Istanbul in 1930.
↑Demetrius John Georgacas, "The Names of Constantinople" in Transactions and Proceedings of the American Philological Association vol. 78 (1947) pp. 347–367.
Baynes, Norman H. (1949). Baynes, Norman H.; Moss, Henry S. L. B.. eds. Byzantium: An Introduction to East Roman Civilization. Oxonii: Clarendon Press. ISBN1406756598
Atil, Esin (1987). The Age of Sultan Süleyman the Magnificent. Vasingtoniae, D.C.: National Gallery of Art. ISBN9780894680984
Boyar, Ebru; Fleet, Kate (2010). A Social History of Ottoman Istanbul. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN9780521136235
Çelik, Zeynep (1986). The Remaking of Istanbul: Portrait of an Ottoman City in the Nineteenth Century. Berkeley: University of California Press. ISBN9780520082397
Gregory, Timothy E. (2010). A History of Byzantium. Oxonii: Wiley. ISBN140518471X
Haldon, John F. (2002). Byzantium: A History (2nd ed.). Stroud: Tempus. ISBN0752434721
William Holden Hutton, Constantinople: the story of the old capital of the empire. Londinii: Dent, 1900 Textus apud archive.org
Isaac, Benjamin H. (1986). The Greek Settlements in Thrace Until the Macedonian Conquest. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN9004069216
Landau, Jacob M. (1984). Atatürk and the Modernization of Turkey. Lugduni Batavorum: Brill. ISBN9004070702
Lewis, Bernard (1963). Istanbul and the Civilization of the Ottoman Empire. Norman Oclahomae: University of Oklahoma Press. ISBN0806110600
Limberis, Vasiliki (1994). Divine Heiress: The Virgin Mary and the Creation of Christian Constantinople. Londinii: Routledge. ISBN0415096774
Mansel, Philip. 1995. Constantinople: City of the World's Desire 1453-1924. Londinii: John Murray. ISBN 0-7195-5076-9.
Topographica et artistica
Thomas Allom, Robert Walsh, Constantinople, and the scenery of the seven churches of Asia Minor, illustrated in a series of drawings from nature. 2 voll. Londinii: Fisher, 1839 Vol. 1vol. 2
B. Granville Baker, The Walls of Constantinople. Novi Eboraci: J. Pott, 1910 Textus apud archive.org
Bertrand Bareilles, Constantinople: ses cités franques et levantines (Péra, Galata, banlieue). Lutetiae: Bossard, 1918 Textus apud archive.org
Wolfgang Müller-Wiener, Bildlexikon zur Topographie Istanbuls. Byzantion – Konstantinupolis – Istanbul bis zum Beginn des 17. Jahrhunderts. Tubingae, 1977. ISBN 3-8030-1022-5(Theodisce)
Miss Pardoe, W. H. Bartlett, The Beauties of the Bosporus. Londinii: Virtue, 1838 Textus apud archive.org
De architectura
Bertram, Carol (2008). Imagining the Turkish House: Collective Visions of Home. Austin Texiae: University of Texas Press. ISBN9780292718265
Chamber of Architects of Turkey (2005). Architectural Guide to Istanbul: Galata. 2. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN9753958951
Chamber of Architects of Turkey (2006a). Architectural Guide to Istanbul: Historic Peninsula. 1. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN9753958994
Chamber of Architects of Turkey (2006b). Architectural Guide to Istanbul: Bosphorus & The Asian Side. 3. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN9753958978
Chamber of Architects of Turkey (2006c). Architectural Guide to Istanbul: Modern & Contemporary. 4. Istanbul: Chamber of Architects of Turkey, Istanbul Metropolitan Branch. ISBN975395896X
De oeconomia et politica urbana
Paul André Desjardins, La Turquie officielle: Constantinople: son gouvernement, ses habitants, son présent et son avenir. Lutetiae: Libraries-Imprimeries Réunies, 1891 Textus apud archive.org
Karpat, Kemal H. (1976). The Gecekondu: Rural Migration and Urbanization. Cantabrigiae: Cambridge University Press. ISBN0521209544
Parsons, Tom; Toda, Shinji; Stein, Ross S.; Barka, Aykut; Dieterich, James H. (2000). "Heightened Odds of Large Earthquakes Near Istanbul: An Interaction-Based Probability Calculation". Science288 (5466): 661–665
Turan, Neyran (2010). "Towards an Ecological Urbanism for Istanbul". In Sorensen, André; Okata, Junichiro. Megacities: Urban Form, Governance, and Sustainability. Library for Sustainable Urban Regeneration. Springer. pp. 223–42. ISBN4431992669
WCTR Society; Un'yu Seisaku Kenkyu Kiko (2004). Urban Transport and the Environment: An International Perspective. Emerald Group Publishing. ISBN0080445128
Clarence Richard Johnson, Constantinople to-day; or, The pathfinder survey of Constantinople; a study in oriental social life. Novi Eboraci: Macmillan, 1922 Textus apud archive.org
Keyder, Çaglar (1999). Istanbul: Between the Global and the Local. Lanham Terrae Mariae: Rowman & Littlefield. ISBN084769495X
Peregrinationes et commentaria veteriora
Louis Bonneville de Marsangy, Le chevalier de Vergennes. Son ambassade à Constantinople. 2 voll. Lutetiae: Plon, Nourrit, 1894 Vol. 1vol. 2
Victor-Louis Bourrilly, Bertrand de La Borderie et le discours du voyage de Constantinople (1537-1538). Lutetiae: Henri Champion, 1911 Textus apud archive.org
Antoine Laurent Castellan, Lettres sur la Morée, l'Hellespont et Constantinople. 2 voll. Lutetiae: Nepveu, 1820. Vol. 1exemplar alterumvol. 2
Charles White, Three Years in Constantinople; or, Domestic manners of the Turks in 1844. 3 voll. Londinii: Henry Colburn, 1845 Vol. 1vol. 2vol. 3
Harrison Griswold Dwight, Constantinople Old and New. Londinii: Longmans, 1915 Textus apud archive.org
Lewis David Einstein, Inside Constantinople; a diplomatist's diary during the Dardanelles Expedition, April-September, 1915. Londinii: John Murray, 1917 Textus apud archive.org
Stuermer, Harry. 1917. Two War Years in Constantinople: sketches of German and young Turkish ethics and politics. Londinii: Hodder & Stoughton. Textus apud archive.org.
Washburn, George. 1911. Fifty Years in Constantinople, and recollections of Robert College. Bostoniae: Houghton Mifflin. Textus apud archive.org.