Ioannes Baptista[1] filius fuit Aranonis Cibò et Teodorinae da Mare. Et pater et filius nobilibus Anjou? serviebant. Ioannes a papa Paulo II anno 1467 episcopus Savi Oppidi Alpini, a papa Sixto IV anno 1472 episcopus Melphictae atque insequenti anno Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae factus est. Nec divitiis neque ingenio insignis cursum honorum meruit moribus suis comibus et arte blandiendi. Prolem suam numerosam e femina quadam Neapolitana partam nequaquam dissimulans scopus factus est multorum epigrammaton salsorum.
Ita de Ioanne Baptista Cybo scriptum est: “octo nocens pueros genuit, totidemque puellas; hunc merito poterit dicere Roma patrem”
Ioannes Baptista Cybo res divinas et etiam electionem pontificatus mercatus est quasi proficiscens in vestigiis Sixti IV praecessoris sui.
Eius sepulcrum ab Antonio Pollaiuolo elaboratum[2] unum atque unicum e vetere in novam Sancti Petri basilicam Vaticanam tralatum est. Numquam ante statua papae mortui ut regis vel imperatoris in throno sedentis visa est.
Innocentius VIII in litteratura
Satiras Sixti IV aut "Xysti", et heredis eius Innocentii VIII aut "Cibo", sic scripsit Marullus. Poeta praetendit Innocentium octo filios et octo filias genuisse:
Exhausit Xystus bellis et caedibus urbem:
Tercentena heres restituit sobole.
Marullus, Epigrammata' 3.32.
Quid quaeris testes sit mas an femina Cibo?
Respice natorum pignora certa gregem:
Octo nocens pueros genuit totidemque puellas.
Hunc merito poterit dicere Roma patrem!
Marullus ab E. Rodocanachi citatus in Une cour princiere au Vatican pendant la renaissance (1925) p. 84 n.3.