Post beatissimi patris Pauli VI mortem, die 26 Augusti1978 in cardinalium conclavi papa electus est et sibi nomen pontificaleIoannem Paulum I imposuit ad honorem Ioannis XXIII ac Pauli VI primum ineditum post Landonem ac primum duplicem in historia paparum. Ioannes Paulus I, qui permodestus fuit et ab hominibus valde amatur, papa subridens vocatur.
Post 33 dies autem papa Ioannes Paulus I obiit, infirma valetudine affectus, scilicet electio ipsa mortem eius maturavit. Quamquam propter ipsam necopinam mortem etiam suspicio fuit eum veneno necatum esse.