Urbanus II
Urbanus II: imago
Urbanus II , imago anonyma XII saeculi
Urbanus II (natus Otto stirpe nobili circa annum 1040 in regione Franciae ,quae Campania nominatur; mortuus die 29 Iulii 1099 ) fuit papa catholicus et episcopus Romanus a die 12 Martii 1088 .
Vita
Otto scholas frequentavit Durocortori et ibi archidiaconus factus est. Sancto Brunone , magistro eius, auctore monachus in praeclara abbatia Cluniacensi et postea prior factus est. Anno 1078 Otto Cardinalis Sanctae Romanae Ecclesiae cum titulo Ostiae a papa Gregorio VII creatus est. Ab anno 1082 usque ad annum 1085 legatus in Francia et Germania versatus est.
Pontificatus
Die 27 Novembris 1095 Augustonemeti Urbanus sollicitavit primam expeditionem sacram contra Saracenos , ut "Hierosolyma ab infidelibus liberaret". Auditores contionis pontificalis "Deus vult !" conclamaverunt.
Bibliographia
Documenta
Steven Runciman, A History of the Crusades , vol. I: The First Crusade and the Foundation of the Kingdom of Jerusalem . Cambridge: Cambridge University Press, 1951
R. Somerville, The Councils of Urban II: 1, Decreta Claromontensia . Amstelodami, 1972
Aliae encyclopaediae
Nexus interni
Nexus externi