Share to: share facebook share twitter share wa share telegram print page

Lycia

Lycia in Asia Minore antiqua.

Lycia (Graece Λυκία) erat regio historica montana in parte meridionali et occidentali Asiae Minoris antiquae posita quae a meridie mari, a septentrione Pisidia, ab ortu solis Pamhylia, ab occasu Caria finiebatur. Secundo millenario ante Christum natum incolae lingua e Luvitica familia utebantur et eorum fines in monumentis Hetthaeorum regum, qui vicini eorum erant, Lukka dicebantur. Primo millenario parvi civitatum dynastae vel reguli de imperio certabant (ut aequum est in regione montana Lycia in multas civitates divisa erat). Mox circa 540 a.C.n. a Persis subacti sunt ac deinde in dominationem Alexandri Magni, Ptolomaeorum, Seleucidarum, Rhodiorum (188-167 a.C.n.) venerunt. Postquam Romani eos a Rhodiorum dominatione liberaverunt confoederationem Lyciam instituerunt, per quam civitates Lyciae de communibus rebus deliberabant. Praecipuae civitates tum erant Patara, Tlos, Xanthus (Anira in lingua Lycia), Olympos, Pinara, Myra quae tria suffragia in consilio ponebant (parvae civitates unum suffragium habebant)[1]. Telmessos quoque in aliquo honore fuit ob clarum oraculum[2]. Quia socii fideles Romanorum erant diu speciem libertatis retinuerunt donec anno 43 ab imperatore Claudio in provinciam Romanam redigerentur. Tum iampridem incolae huius regionis Graece loquebantur.

De fabulis heroicis et cultibus

Praecipuae Lyciae antiquae civitates

Chimaera quae e mixtura caprae, leaenae et dracontis ignem spirantis constabat, monstrum Lycium erat, ut indicabat locutio Ovidiana Chimaerifera ... Lycia[3]. Bellerophon a rege Tirynthio in Lyciam missus adiuvante dea Athena et equo alato Pegaso eam necavit[4]. Qui Bellerophon postea cum Solymis bellum gessit et regis Iobatae gener factus in Lycia regnavit ubi maxime honorabatur. Eius nepos, Sarpedon, filius Iovis et Laodamiae (quae filia Bellerophontis erat), Lycios in bellum Troianum ducebat, Iliensibus obsessis ut auxilium ferret. At a Patroclo pugna interfectus est, diu dubitante Iove, ut quidem canebat Homerus, an filium periculo erepturus esset[5].

Dei Graeci in Lycia maxime honorati fuere Apollo[6] et mater Latona. Apollinis oraculum Patarense in Lycia cum Delphico certabat ita ut vulgo dicerent Apollinem in Lycia hiemare, aestate vero Delphis adesse. Sacerdos femina intra fanum cubabat ut in somno a deo adiretur et responsa mane daret[7]. Latonae autem dynastes Arbinas maximum templum, Letôon dictum, Xanthi aedificari iussit in quo postea concilia confoederationis Lyciorum habebantur (nam cultus universae Lyciae communis erat). Ad latera huius templi minores aedes Artemidi et Apollini stabant. In urbe Tlo Cronia feriae in honorem dei Croni celebrabantur, quae interpretatio Graeca antiqui dei indigenae potuit esse.

Narrabant aliter Athenienses, Lycum heroem eponymum Lyciae fuisse unum e filiis Pandionis II regis, qui cum patre mortuo fratrem Aegeum fugeret in hoc litus adpulit, et Termilis ibidem viventibus nomen suum indidisse qui postea Lycii dicti sunt[8]. Ab eodem Apollinem cognomen Lycium accepisse. Quod tamen eruditi moderni potius ad regionem referunt ubi Apollo cum matre Latona maxime colebatur[9].

De monumentis et architectura

Sarcophagus Lycius in Antiphello (hodie Kaş).

Praeter monumenta quae ubique in orbe classico reperiuntur (templa, fora, thermae, theatra, bouleutêria /curiae et cetera) a quinto et quarto saeculo a.C.n. Lycii architecturam funebrem sui generis protulerunt quae hodieque admirationem visentis movet. Nam sepulturas in parietibus saxeis montium excavabant quarum anteriorem partem in modum domus aut templi formatam sculpturis variis ornabant. Sarcophagi 'Lycii' dicti quoque insignes erant : nam in alta pila ponebantur et operculo acute arcuato tegebantur. Intra pilam plerumque cella instructa erat, hyposorium ab archaeologis appellata, ubi multi mortui in lectos sternebantur. Ad dynastas aliosque proceres altas pilas exstruebant quae unius mortui propriae erant (inclita est pila e scaenis insculptis Harpyarum[10] dicta). Quae monumenta sive Lycie sive Graece inscribebantur et usque ad aetatem Romanam in aliquo usu fuere. Mausoleum dynastae Arbinae (circa 380 a.C.n.), quod uxor Mausoli in Caria imitata esse videtur, Xanthi inventum et in Museum Britannicum translatum et restitutum, sumptuosissimum monumentum funebre in Lycia, Nereidum monumentum e figuris sculptis vocatur[11] et iam ad architecturam Graecam pertinet.

Historia

Prima testimonia

Etsi vestigia archaeologica illius remotae aetatis in Lycia paene nulla sunt, tamen historici existimant Lycios eosdem esse atque illos Lukka quorum nomen in monumentis Hetthaeorum legitur. Tertio decimo igitur saeculo rex Hetthaeorum expeditionem in Lyciam duxit et urbes Tlawa (Tlos), Arna (Xanthum), Ptara (Patara) cepit.

E testimonio Homeri non multum proficimus eo magis quod incertum est utrum Lyciam sui temporis in animo habuerit poeta an antiquiores traditiones receperit. Certe societatem 'Asiaticam' inter Troianos et Lycios memorat.

Herodotus scribebat Solymos[12] primos incolas fuisse quos expulerunt Tremyles qui ex insula Creta mari venerant, Sarpedone duce[13] ; postea Lycum, heroem eponymum et filium regis Atheniensis Pandionis, regionem in suam dicionem redegisse. Quae omnia maxime dubia habentur : nam Graeci fabulas eius modi excogitabant ut Lycios in orbem Graecum attraherent ; nihilominus animadvertendum est Lycios sese ipsorum lingua Trmmil appellare solere, quod igitur non ignorabat Herodotus. Cretenses siquidem non sunt Lycii, tamen advenae mari ad illud litus adpellere facile potuerunt[14].

Lycia Persica

"Obeliscus Xanthius", quae longissima inscriptio Lycia hodie nota est. De victoria adversus Athenienses narrat.

Nec quicquam aliud de Lyciis accepimus donec Persarum dux Harpagus circa 540 a.C.n. hanc provinciam regi suo Cyro tributariam fecit. Tum Xanthii victi et obsessi dicuntur ad unum sese interfecisse et urbem concremasse[15]. Nihilominus dominantibus Persis floruisse videntur civitates Lyciae : nam quinto et quarto saeculo a.C.n. pulchra monumenta aedificantur et civitates nummos Lyciis litteris inscriptos cudunt. Praeterea omnes inscriptiones Lycie exaratae ad illam aetatem referuntur.

Secundo bello Medico Lycii classem a Kyberni ductam Persarum regi Xerxi adversus Graecos mittunt[16]. At victores Athenienses Graecas civitates Asiae a Persis liberare voluerunt atque confoederatione Delia instituta tributa ab eis exigere. Quod aegre tulisse videntur Lycii qui ineunte bello Peloponnesiaco Athenienses proelio commisso vicerunt et eorum ducem Melesandrum occiderunt[17].

Quarto saeculo ineunte dynastes Xanthius Arbinas[18] magnam partem Lyciae in dicionem suam redegerat[19]. Quo mortuo Pericles, regulus Limyrae, tempore satraparum seditionis, turbatis rebus Persicis, rex totius Lyciae factus est. Mox tamen Mausolus seditionem repressit, supplicium de Pericle sumpsit et Lyciam Cariae satrapis oboedientem fecit (362-360 a.C.n.). Iam tum Lycia magna ex parte hellenizata erat.

Lycia Hellenistica

Persis victis civitates Lyciae sese Alexandro Magno dederunt. ; quo mortuo ad breve tempus Antigono Monophthalmo obvenerunt. Paene totum tertium saeculum a.C.n. Lycia provincia Asiatica et transmarina Ptolomaeorum fuit donec circa 200 a.C.n. Antiochus III Magnus eam bello sibi cepit. Qui victus anno 190 a.C.n. a Romanis ultra Taurum ex Apamensis pacis stipulationibus (188 a.C.n.) recedere coactus est. Quia socii magni momenti in bello adversus Antiochum fuerant Rhodii, Romani Carios Lyciosque eorum tributarios fecerunt. Posterioribus annis saepe Lycii missis Romam legatis de superbia avaritiaque Rhodiorum frustra querebantur. Anno 167 a.C.n. denique quia Rhodii dubiae fidei in bello adversus Macedonum regem Perseum fuerant, poenas Romanis dederunt qui Lycios Cariosque Rhodiis ademerunt et eis libertatem concesserunt. Tum civitates Lyciae, volentibus Romanis, confoederationem coierunt per quam res communes administrarentur.

Primo bello Mithridatico Lycii regem Ponticum reppulerunt ideoque Sylla libertatem immunitatemque eorum confirmavit. Bello civili a Gaio Iulio Caesare steterunt et cum Cassius Brutusque, interfecto dictatore Asiam peragrabant copias pecuniasque colligentes (43 a.C.n.), portas urbium eis clauserunt. Ne hostes in tergo relinquerent Cassius Rhodum, Brutus Xanthum obsedit. Tum Xanthii idem fecisse dicuntur atque maiores ab Harpago 540 a.C.n. obsessi : sese omnes necaverunt, urbem et res suas incenderunt[20]. Quae in maius aucta esse potuerunt, primo a Marco Antonio et victoribus triumviris, invidiam Bruto ut facerent, deinde ab historicis qui pertinaci per saecula morum Xanthiorum atrocitate delectabantur (bis repetita placent). Post Philippensem victoriam Marcus Antonius Xanthum restituendam curavit atque omnem Lyciam liberam immunemque esse edixit.

Lycia Romana

Postquam nonnulli cives Romani ortis rixis perierunt, imperator Claudius anno 43 Lyciam in provinciam Romanam redegit. Prosperae tum erant res Lyciae ut ex monumentis Vespasiano aut Hadriano beneficiorum causa dedicatis apparet. At circa 142 ingens terrae motus provinciam vastavit ; paulatim restituta est imperatorum donis et divitum evergetarum, inter quos eminuit Opramoas Rhodiapolitanus. Circa 240 alter terrae motus urbes Lycias labefecit ac paulo post Romani a Persis magnam cladem acceperunt : res difficiliores fiebant...

Si de provincia Romana plura scire cupis vide : Lycia et Pamphylia

Notae

  1. Strabo XIV.3.6 qui 23 civitates in confoederatione numerabat.
  2. Herodotus I.78.
  3. Metam. VI.339-340. Cf IX.647-648.
  4. Ilias VI.152-199
  5. Ilias II.876-877 et V.471-493 et XVI.419-683
  6. Ilias XVI.514 sqq.
  7. Herodotus, Clio 182
  8. Herodotus, Clio 173, Polyhymnia 92-93,
  9. Pausanias, Graeciae descriptio I.19.3. Herodotus, Melpomene 35. Sophocles, Oedipus rex 203. Ilias IV.101 epitheton λυκηγένης deo adponit.
  10. Christina Rudolf, Das "Harpyien-Monument" von Xanthos : seine Bedeutung innerhalb der spätarchaischen Plastik, Oxford, 2003
  11. Pierre Coupel et Pierre Demargne, Fouilles de Xanthos, tome III : Le monument des Néréides. L'architecture, Institut français d'Archéologie d'Istanbul, 1969 Recensio critica
  12. Cf. Strabo I.2.10.
  13. Herodotus I.173. Strabo, Geographica XII.8.5
  14. Pausanias VII.3.7 cf. Herodotus I.173 et VII.192.
  15. Herodotus I.176.
  16. Diodorus Siculus XI.60
  17. Thucydides II.69.
  18. Ludovicus Robert, 'Les conquêtes du dynaste lycien Arbinas', Journal des Savants, 1978 : 3-48
  19. Cf Isocrates, Panegyricus 161.
  20. Dio Cassius 47.34. Appianus BC IV.77-80. Plutarchus, Brutus 30-32.

Fontes antiqui

Plura legere si cupis

Sepulturae Lyciae in rupe excavatae. Kaunos (hodie Dalyan), IVo saec. a.C.n.

Nexus externi

Kembali kehalaman sebelumnya