Marcus Aurelius Commodus Antoninus fuit Imperator Romanus ab anno 180 ad 192. Natus die 31 Augusti161, mortuus die 31 Decembris192, Commodus in numero pessimorum principum habetur. Regnum eius fuit finis temporum "quinque bonorum principum" qui domo Antoninorum orti erant. Filius popularis erat Marci Aurelii (quamquam ferunt non fuisse filium eius sed cuiusdam gladiatoris, qui cubuerit cum uxore).
Commodus patre 17 Martii180 mortuo prospere accessit ad regnum populo Romano ovante, quoniam iuventus eius Romae pro augurio felici habebatur. Bellum Germanicum sine victoria finivit atque 22 Octobris de Germanis triumphavit. Anno 181 vel 182Anna Aurelia Galeria Lucilla, filia Marci Aurelii imperatoris cum aliis coniurationis accusata supplicio affecta est. 27 Novembris 181 Commodus Quinquennalia celebravit. Anno 185Tigidium Perennem, praefectum praetorio potentem, morte affecit. Commodus expeditionem Sarmaticam coepit et anno sequenti Bellum desertorum. 27 Novembris186 Commodus primo Decennalia celebrat, iterum 17 Martii190. Initio anni 187 Maternus frustra coniurationem fecit. Anno 188 Commodus in expeditionem Germanicam III profectus est. Anno 189Marcus Aurelius Cleander, praefectus praetorio coniurationis accusatus et necatus est. Commodus ipse qui mense Octobri 192 Romam ut Coloniam Commodianam iterum condidit, 31 Decembris eiusdem anni interfectus est.