Marcus Antonius Gordianus notus etiam ut Gordianus III (natus die 20 Ianuarii225 - obiit die 11 Februarii244), nepos Gordiani I quia filius filiae eius Maeciae Faustinae fuit ab anno 238 usque ad annum 244 imperatorRomanus.
Post mortem patris et avi 31 Ianuarii vel 1 Februarii238 a senatu Caesar factus est, cum Pupienus et Balbinus Augusti proclamati sunt. Qui bellum contra Maximinum Thracem imperatorem praeparaverunt. Postquam hic mense Aprili apud Aquileiam militibus caesus est atque illi initio Maii a praetorianis necati sunt, Gordianus III 9 Maii Augustus proclamatus est.
Maii 241Furiam Sabiniam Tranquillinam in matrimonium duxit et patrem eius Timesitheumpraefectum praetorium fecit.
Aestate anni 242 in Asiam ad bellum contra Persos profectus est, quod anno 243 coepit. Sed Sapore I proelio apud Resainam victo tamen Timesitheus paulo post mortuus est. Gordianus Marcum Iulium Philippum, postea imperatorem, successorem fecit. Anno sequente apud Ctesiphontem gravi vulnere affectus Gordianus III mortuus est. Corpus eius Romam latum, imperator Divus Gordianus consecratus est.
Biographia a Michael L. Meckler scripta in "De Imperatoribus Romanis" (Anglice)
Bibliographia
R. A. G. Carson, "The Coinage and Chronology of A.D. 238" in Centennial Publication of The American Numismatic Society (1958) p. 181 ff.
Erich Kettenhofen, "The Persian Campaign of Gordian III and the Inscription of Sahpuhr at the Ka'be-ye Zartost" in Armies and Frontiers in Roman and Byzantine Anatolia ed. Stephen Mitchell (Oxonii, 1983. British Archaeological Reports International Series 156) pp. 151–171.
Xavier Loriot, "Les premieres années de la grande crise du IIIe siécle: de l'avènement de Maximin le Thrace (235) à la mort de Gordien III (244)" in Aufstieg und Niedergang der Römischen Welt vol. 2 pars 2 (1972) pp. 659-718
Maurice Sartre, "Le dies imperii de Gordien III: une inscription inédite de Syrie" in Syria vol. 61 (1984) pp. 49-61
P. W. Townshend, "The Revolution of A.D. 238: The Leaders and Their Aims" in Yale Classical Studies vol. 14 (1955) pp. 49-105
C. E. van Sickle, "A Hypothetical Chronology for the Year of the Gordians" in Classical Philology vol. 22 (1927)