Portoricenses seu Portudivitenses crebro suam insulam Hispanice Borinquen (Latine Boriquen[7], Borichena[8] seu Borica[9]) nuncupant, quod ab indigenicoTaīnico nomine Borikén, "Terram Fortis Domini" significante, derivatur. Hispanica vocabula boricua et borincano a Borikén et Borinquen, respective, derivantur et crebro sunt in usu ad identificandum aliquem Portudivetensis hereditatis. Insula quoque populariter Hispanice isla del encanto, quod "insulam incantationis" significat, nominatur.
Christophorus Columbus insulam Sanctum Ioannem Baptistam (Hispanice San Juan Bautista) ad honorem sancti Ioannis Baptistae nuncupavit, dum capitalis urbs nominata est Urbs de Portu Divite[10] (Hispanice: Ciudad de Puerto Rico). Denique mercatores et alii maritimi visitatores insulam Portum Divitem seu Portoricum (Hispanice Puerto Rico) denotavere, dum "Sanctus Ioannes" nomen in usu praecipuo commerciali cursualique portui et capiti urbi factum est.
Historia
Praecolumbiana aetas
Insulae Portoricensis historia, antequam Christophorus Columbus illuc adveniret, minus clara est. Quod hodie scitur, praesertim derivatur ab archaeologicis inventis et transcriptionibus oralium Hispanorum relationum. Primus liber de historia Portudivitensi funditus tractans ab Fratre Ignatio Abbad y Lasierra scriptus est anno 1776, scilicet 283 annos postquam Hispani suas sedes in insula collocavissent.
Prima Indigenarumcolonia in Portorico ab Ortoroidibus, Aevi Antiquiethnei, quod sedes suas in insula circa annum 2000 a.C.n. collocavit, constituta est. Postea, inter annos 120 et 400,
Igneri, ex Orinoco orti, in insulam advenere. Inter saecula VII et XITaīnicacultura insigniter se evolvit et circa annum 1000 Taīni facti sunt praecipuum ethnos in Portorico. Quod in insulam dominavit, donec Hispani anno 1493 advenere.
Hispanorum adventus
Cum primum Europaei in insulam advenere, hanc adhuc incolebant AmerindicaeAravacae Taīnorum tribus; nomen quod ei insulam dederant Borikén (Hispanice: Borinquén; Latine Boriquen,[11] Borichena[12] seu Borica,[13]) erat. Primus contactus cum Europaeis Christophori Columbi opere accidit, per eius secundum iter in Antillas, die 19 Novembris1493. Nihilominus aliqui, non fuisse Christophorum Columbum, qui Portum Divitem inveniret, sed Martinum Alphonsum Pinzón, qui anno 1492 solus explorationem pergens a Christophoro Columbo discessisset, asserunt. Hispanica igitur regia familiae Pinzón tempus unius anni dedit, ut opus collocandarum sedum et colonizationem, quae eos sibi insulam vindicare permisisset, incipere possent, sed ei defecere.
In principio Sanctus Ioannes Baptista (Hispanice: San Juan Bautista) ab ipso Christophoro Columbo ad honorem sancti Ioannis Baptistae baptizata, insula denique nomen "Portus Dives" seu "Portoricus" (Hispanice Puerto Rico) cepit; originale nomen ad designandum urbem maximam et caput, Sanctum Ioannem (Hispanice: San Juan) manet. Conquisitator HispanicusIoannes Pontius Legionensis effectivus Portoricensis gubernator munere functus factus est, quia, Vincentius Yáñez Pinzón, gubernator electus ante Ioannem Pontium, nunquam advenit in insulam.
Portus Dives confestim ab Hispanis colonizatus est, qui magnum Africanorumservorum numerum illuc portavere, qui ultimi laborare Coronae Hispanicae coacti sunt, sic Amerindos Taīnicos incolas, qui progressive evanescebant, commutantes. Insula statim Imperii Hispanici praecipua fortalitia et strategicus portus in Caribaeo facta est. Propter continuam Europaeorum hostium minationem curā cruciati, per saecula Hispani numerosa castra ac moenia ad protegendum caput aedificavere: erecta sunt castra sicuti Fortalitia (Hispanice et Anglice: La Fortaleza), Castellum Sancti Philippi Promunturii (Hispanice: Castillo San Felipe del Morro et Anglice: Fort San Felipe del Morro seu Morro Castle) et Castellum Sancti Christophori (Hispanice: Castillo San Cristóbal et Anglice: Fort San Cristóbal); causā horum defensivorum operum Batavi, Francogalli et Britanni in conatibus capiendae insulae defecerunt.
Anno 1809, dum Napoleo maiorem Paeninsulae Hibericae partem occupabat, conventus popularis Gadibus habitus Portoricum Hispanicum territorium ultraoceanicum cum iure mittendorum deputatorum in Cohortes Hispanicas agnovit. Deputatus Raimundus Power y Giralt praeses vicarius Cohortium Gades|Gaditanarum factus est et eius constitutionalessaeculi undevicensimo reformationes demographico ac oeconomico incremento favere et praesertim maiorem celebritatem insulae contulere. Post nationalem independentiam a Centroamericanis et Austroamericanis nationibus obtentam, Portoricus et Cuba unicae duae Mundi Novi coloniae ad Imperium Hispanicum pertinentes mansere. Paupertas et politica longinquitas ab Hispania in parvam sed significativam insurrectionem, anno 1868, nuncupatam Clamorem Larium (Hispanice: Grito de Lares et Anglice Cry of Lares) induxere: quae facile et cito repressa est. Huius independentistici motus fautores fuere Raimundus Emeterius Betances, nationis Portudivitensis "pater" putatus, et aliae politicae personae, apud quas Secundus Ruiz Belvis. Paucis annis postea ortus est Motus Autonomicus Portoricensis, a Romano Baldorioty de Castro coeptus et a Ludovico Muñoz Rivera usque ad exeuns saeculum evolutus. Anno 1897, Ludovicus Muñoz Rivera et alii independentistae Hispanicae gubernationi liberali Chartam Autonomiae Portoricensis (Hispanice: Carta Autonómica de 1897 de Puerto Rico; et Anglice Charter of Autonomy for Puerto Rico) agnoscere et accipere persuasere. Anno proximo disposita est prima, sed durationem brevis, gubernatio autonoma Portudivitensis. Conciliatum igitur est sustinere gubernatorem ab Hispania nominatum, qui quodvis legislativum decretum cum quo dissentiret rescindere poterat, et parlamentariam structuram partim electam.
Annis depressionem Magnam anni 1929 secutis, aliqui politici duces mutationes conati sunt, apud quos eminuit Petrus Albizu Campos, praecipuum nationalem motum pro libertate, Factionem Nationalisticam Portoricensem ducens. Sed ad adeundum radicalem mutationem in gubernativa nationis structura exspectandos erant ultimi anni administrationis Rooseveltanae et Trumananae. Hac perihodo fuit quoddam compromissum, a Ludovico Muñoz Marín et aliis politicis evolutum, cuius summo fastigio fuit anno 1946 designatio, a parte praesidis Henrici Truman, primi gubernatoris Portudivitensi origine, Iesū T. Piñero. Anno 1947, Civitates Foederatae ius eligendi democratice gubernatoris Portoricensis concesserunt et die 2 Ianuarii Ludovicus Muñoz Marín primus gubernator Portudivitensis a populo electus factus est.
Die Kalendis Novembribus anni 1950 duo Portoricani nationalistae, Griselius Torresola et Anscharius Collazo, praesidem Henricum Truman Vasingtoniae occidere conati sunt. Apparebat desiderium maioris autonomiae et, sicuti proximus effectus, is authenticum democraticum referendum in Portu Divite permisit, ut statueretur, si vellent, quaedam propria constitutio. Quod anno 1952 accidit, et talis constitutio proprietates consortionis (Anglice commonwealth; Hispanice estado libre asociado), vocabuli crebro in usu ad designandam praesentem relationem inter ambas civitates, sumpsit. Denique per decennium 196 insula rapidam industrializationem cognovit, beneficio ambitiosorum propositorum sicuti Operatio Se Calceare , quae Portoricensis oeconomiae fundamenta ex agriculturalibus in industrialia mutare proponebat.
Ultima decennia: versus adhaesionem Civitatibus Foederatis
Hodie insula clara periegetica destinatio et praecipuum centrum industriale pharmaceuticum et fabricatorium facta est. Nihilominus "pugna" ad definiendum politicum statum nunquam constitit. Ultimis decenniis, localiter auctorizata sunt plebis scita, quae decernerent, utrum Portoricus consortionem consolidare an Civitatum Foederatarum civitas omnibus effectibus fieri poscere deberet; sed post tres angustas victorias pro servanda consortione, revera nihil in relationibus cum Civitatibus Foederatis mutavit.
In duobus referendis, annis 1967 et 1993 habitis, Portudivitenses se Civitatibus Foederatis Americae iungere recusavere.
Die 6 Novembris2012, Portoricus suffragatus est de insulae statu. Prima quaestione 54% desiderium mutandi status expressere. Secunda quaestione 61.1 centesimae Portudivitensium pro adhaerendo Civitatibus Foederatis Americae sicuti 51ª civitas foederalis se declaravere, 5.5 centesimae pro libertate plena, et 33.3 centesima pro servando statu. Grosso modo, fautores adhaesionis republicani et fautores servandi status democrati fuerunt.
Referendum devinciens non sunt et nunc ut Congressus Civitatum Foederatarum utrum Portorici adhaesio acciperetur decerneret spectat.?
Mense Maio 2022, Sodales Congressus rogationes sponsoring certantes quomodo solvendas statui territorialis Puerto Rico convenerunt et eius necessitudo cum US convenerunt ad novas leges simul componendas. Proposita legislatio elementa libellum pro-statvitatis coniungit inductum a Rep. Darren Soto, D-Fla., et Rep. Jenniffer Gonzalez, membrum Congressus Puerto Rico non suffragante et Republican, iuxta Puerto Rico Actus Sui-Determinationis de Reps. Alexandria Ocasio-Cortez et Nydia Velázquez, utraque Democratae Novi Eboraci. Leges latrinae dicit plebiscitum ad solvendum statum politicum Puerto Rico die 5 Novembris 2023 teneri.
Consortioni Portoricensi area 13 790 km2 seu 5320 mi2 est, e quibus 8870 km2 seu 3420 mi2 terra est et 4921 km2 seu 1900 mi2 aqua est. Maxima praecipuae insulae longitudo ex Oriente versus Occidentem 180 km seu 110 mi et maxima amplitudo e Septemtrione versus Meridiem 65 km seu 40 mi est. Portus Dives est minima apud Antillas Maiores, cuius magnitudo 80% Iamaicae, solummodo circa 18% Hispaniolae et 8% Cubae, maxima apud Antillas Maiores, est.
Insula praesertim montana cum magnis litoralibus areis Septemtrione et Meridie est. Praecipuum iugum montiumCordillera Centralis (Hispanice et Anglice: Cordillera Central) nuncupatur. Altissimus locus in Portorico Cirrus Punctae (Hispanice et Anglice Cerro de Punta), 1339 metra seu 4393 pedes altus, in hoc iugo situs est.
Alium ponderis summum est Elyunque[18] (Hispanice et Anglice: El Yunque), unum apud altissima in Serra Luquillensi[19] (Hispanice et Anglice: Sierra de Luquillo) in Silva Naturali Elyunquensi (Hispanice Bosque nacional El Yunque et Anglice: El Yunque National Forest), 1065 metra sive 3494 pedes altum.
Portorico sunt septemdecim lacus, omnes ab homine facti, et amplius quinquaginta flumina, pleraque e Cordillera Centrali orta. Insularis regionis Septemtrionalis flumina typice longiora et cum maiore fluxu volumetrico illis Meridionalibus sunt, quia Meridionalis regio minus pluviae accipit quam Centralis et Septemtrionalis regiones.
Recentissimus terrae motus die 8 Octobris anni 1918 accidit et aestimatam magnitudinem 7.5 scalae Richterianae habuit. Ante litus Aguadillae[22] (Hispanice et Anglice: Aguadilla), nonnulla chiliometra de Septemtrionali litore, ortus et a megacymate comitatus est. Quod magna detrimenta proprietatibus intulit et amissiones vulgavit corrupta infrastructura, praesertim pontibus. Quod aestimatas 116 mortes et 4 milliones dollariorum Statunitensium in proprietatum detrimentis intulit. Gubernativa defectio agendi rapide ad praebendam generalem opitulationem politico activismo e opponentium parte et denique ortui Factionis Nationalisticae Portoricensis contribuit.
Fossa Portoricensis (Hispanice: Fosa de Puerto Rico et Anglice: Puerto Rico Trench) maxima et profundissima fossa in Oceano Atlantico, propemodum 115 chiliometra seu 71 milia passuum Septemtrione Portorici in limite inter laminas Caribicam et Boreo-Americanam sita est. Est 280 chiliometra seu 170 milia passuum longa. Cuius profundissimus locus, Depressio Milvauchia[23] (Hispanice: Depresión Milwaukee et Anglice: Milwaukee Deep) nuncupatus, fere 8400 metrorum sive 27 600 pedum sub aequore iacet.
Clima
In zona tropica situs, Portus Dives umidumtempus anni habet quod extensum est ex Aprili usque ad Novembrem. Cordillerae Centralis Mons praecipua causa variarum temperaturarum et praecipitationum in brevissimis distantiis accidentium sunt. Montes etiam amplam variationem in locali venti velocitate et directione propter protectorios ac corrivatorios effectus iuxta cum climatica variatione inferre possunt.
Insula mediam temperaturam 82.4 °F seu 28 °C per annum habet, cum media minima temperatura 66.9 °F seu 19 °C et maxima 85.4 °F seu 30 °C. Temperaturae haud asperiter per tempora anni mutant. Temperatura in Meridie plerumque paucos gradus altiores est et in mediis intestinis montibus temperaturae semper frigidiores sunt quam illae reliquae insulae.
Inter hiemem et aestatem est temperaturae differentia est solum circiter 6 °F seu 3.3 °C. Quod debetur praesertim tepidae aquae tropici Oceani Atlantici, quae significative frigidiorem aërem se e Septemtrionem versus Boreoccidentem moventem? temperat. Litoralium aquarum temperaturae per annum sunt propemodum e 75º F Februario usque ad 85 °F Augusto. Maxima temperatura umquam relata 99 °F seu 37 °C Arecībi[24] (Hispanice et Anglice: Arecibo) fuit, minima autem temperatura umquam relata 40 °F seu 4 °C Adiunctis (Hispanice et Anglice: Adjuntas), Aibonitone[25] (Hispanice et Anglice: Aibonito) et Corŏzāle[26] (Hispanice et Anglice: Corozal) fuit. Media annua praecipitatio 1687 mm seu 66 pollices" est.
Portus Dives tempus Atlanticorum huracanorum passus est, pariter reliquo Mari Caribaeo et Septemtrionali oceano Atlantico. Peraeque, quarta annuae pluviae pars tropicisturbinibus venti contributa est, qui crebriores per agitationis Puellae perihodos quam per illas Puelli sunt. Turbo cum tropicae procellae vi prope Portoricum peraeque in singula quinquennia transit. Huracanum insulae vicinitatem peraeque semel septenis annis transit. Solum unum Categoriae 5 huracanum insulam ex anno 1851 verberavit, Huracanum Lacus Okeechobee seu Huracanum Sancti Philippi II Septembris anni 1928.?
Biodiversitas
Archipelagoendemicaespecies 239 plantarum, 16 aves et 39 amphibia aut reptilia, e 1998 agnitae, connumerant. Quarum pleraeque (234, 12 et 33 respective) in praecipua insula inveniuntur. Notissima endemica species et Portoricensis magnificentiae symbolum est eleutherodactylus (Hispanice et Anglice: coquí), parvum anurum faciliter identificatum propter vocationis sonum, e quo derivat eius nomen Hispanice et Anglice. Pleraeque eleutherodactylorum sepecies (13 e 17) vivunt in Silva Naturali Elyunquensi[27] (Hispanice Bosque nacional El Yunque; Anglice El Yunque National Forest), tropicasilva pluviali ab insulae Boreoriente antea nuncupata Silva Nationali Caribica. Elyunque[28] (Hispanice et Anglice El Yunque) domus est amplius 240 plantarum, quarum 26 endemicae insulae sunt. Etiam domus est 50 avium speciebus, apud quas excellit valde periclitata amazona vittata (Anglice Puerto Rican amazon seu Puerto Rican parrot seu iguaca; Hispanice cotorra puertorriqueña seu iguaca).
Per insulam ab meridioccidente, 40 km2 sive 15 milia passuum quadrata siccae terrae in Consortionis Reservato Silvestri Guanicensi amplius 600 inusitatas species plantarum et animalium continent, apud quas periclitatae species 48 et endemicae Portui Diviti 16 comprehenduntur.
Sicuti territorium haud incorporatum Civitatum Foederatarum, Portoricus nullam administrativam primi ordinis divisionem habet, sicuti definitum a Gubernatione Civitatum Foederatarum, sed sunt municipia septuaginta octo secundo gradu quae comitatūs munere funguntur. Municipia vicissim divisa sunt in barria, quae vicissim divisa sunt in sectores (Hispanice sectores et Anglice sectors). Singula municipia singulos alcaldes seu maiores habent et singulae municipales legislaturae singulis annorum quattuor temporibus eliguntur.
Linguae publicaeexsecutivi rami in gubernatione Portudivitensi Hispanica et Anglica sunt, quamquam Hispanica primaria est. Lingua Hispanica unica lingua officialis toti Consortionisiudiciali systemati est et fuit, etsi fuit anno 1902 lex linguae Anglicae unicae. Statunitensis tribunalis districtūs omnia officialia negotia Districtui Portoricensi Anglice administrantur. Anglice parva minoritas loquitur -minus quam 10% incolarum. Lingua Hispanica praecipua lingua negotiorum, educationis et quotidianae vitae in insula, qua amplius 95% incolarum loquuntur.
Publicarum scholarum instructio tota in Portu Diviti Hispanice agitur. Sunt probatoria programmata propemodum in duodecade apud amplius 1400 scholas publicas ad agendam instructionem solum Anglice ordinantur. Lingua Anglica sicuti secunda lingua docetur et obligatoria disciplina ex elementariis ordinibus usque ad lyceum est. Surdae communitatis linguae lingua gesticulatoria Americana et eius loci variatio, lingua gesticulatoria Portudivitensis, sunt.
Portoricensis lingua Hispanica multas vocabularii ac syntaxeōs idiosyncrasias habens evolvit quae eam discriminat a lingua Hispanica in usu alibi. Dum lingua Hispanica qua tota Hiberia, Mediterraneum et Provinciae Maritimae Hispanicae loquuntur in insulam per saecula adtulit, profundior regionalis affectio in lingua Hispanica qua Portus Dives loquitur fuit e lingua Hispanica qua praesentes insulae Canariae loquuntur. Portudivitensis lingua Hispanica etiam occasionalia Taīna vocabula includit, typice in contextu vegetationis, naturalium phaenomenorum aut primitivorum instrumentorum musicorum. Simili modo, vocabula praecipue Occidentalibus Africis linguis attributa in ciborum, musicarum ac saltationum contextibus adoptata sunt, praesertim in litoralibus urbibus cum densatione descendentium ex Afris Subsaharianis.
Secundum studium ab Universitate Portoricensi effectum, novem Portudivitensium e quibusque decem Portoricum inhabitantium Anglice alto grado non loquuntur. Nuper, secundum "Descriptionem Narrativam Portorico de Populositate et Habitatione inter annos 2005 et 2009", apud homines saltem quinque annos natos Portum Divitem inhabitantes, 95% aliā linguā quam Anglicā domi loquuntur. Ex illis aliā linguā quam Anglicā domi loquentibus, 100% Hispanice loquuntur et minus quam 0,5% aliquā aliā linguā loquuntur; 85% se Anglice "perbene" non loqui retulerunt.
Protestantismus, qui per Hispanicum Catholicum regimen suppressus est, parum denuo emersit, Civitatibus Foederatis regentibus, quod Portoricum interconfessionaliorem fecit, quamquam Catholicismus adhuc praecipua religio est. Prima Protestantica ecclesia, Ecclesia Sanctissimae Trinitatis in Ponce, ab Anglicana dioecesi Antiquae (Anglice et Hispanice Antigua) anno 1872 statuta est. Germani coloni in Ponce Ecclesiam Sanctissimae Trinitatis, Ecclesiam Anglicanam et primam haud Catholicam Romanam Ecclesiam in toto Imperio Hispanico in Americis, condidit.
Incrementum apud Pentecostales evenit. De Protestantibus incolis aestimationes magnopere variant. Demoscopus Paulus Ramos anno 1998 incolas 38% Catholicos, 28% Pentecostales, 4% Baptistas et 18% asseclas independentium ecclesiarum esse retulit; Protestantes collective fere duos milliones ex insulari 3,6 millionum populositate connumerant. "Conclusio est ut Portus Dives noniam praecipua Catholicus sit." (The San Juan Star, die 12 Aprilis, anni 1998: "Study reflects growing numbers of churchgoers").
Alius investigator conservativiorem taxationem de Protestantium proportione dedit:
Portoricus, propter suam longam consociationem cum Civitatibus Foederatis, Protestantior apud Latinoamericanas nationes est, cum Protestantica populositate propemodum inter 33 et 38%, e quibus plerique Pentecostales sunt. David Stoll calculat ut si incrementi indices ecclesiis evangelicis inter 1960 et 1985 per alios viginti quinque annos extrapolemus Portus Dives 75% evangelicus fiat (Ana Adams: "Brincando el Charco..." in Power, Politics and Pentecostals in Latin America, Edward Cleary, ed., 1997. p. 164).
Anno 1940, Ioannetta García PerazaCongregationem Mitam (Anglice Mita Congregation et Hispanice Congregación Mita), primam Portudivitensis originis religionem, condidit. Tainici religiosi cultūs ab advocatorum manipulo alicuius gradūs denuo invenit et finxit. Simili modo, aliqui Africarum religiosarum traditionum aspectūs ab aliquibus asseclis servata sunt.
Anno 1952, Statunitensium Iudaeorum manipulus primam insulae synagogam antiqui domicilii Gulielmi Korber, divitis Portoricensis cum Iudaica Germanica origine statuere. A CechoarchitectoAntonino Nechodoma designata et aedificata est. Synagoga, Sha'are Zedeck nuncupata, suum primum rabbinum anno 1954 conduxit. Portus Dives maximam Iudaicam communitatem e Caribico, 3 000 connumerantem, habet et est unica insula in Caribico ubi Conservativi, Reformatorii et Orthodoxi Iudaici motūs omnes repraesentantur.
Anno 2007, sunt propemodum 5 000 Musulmanorum in Portu Diviti, repraesentantes propemodum 0,13% incolarum. Octo meschitae totam per nationem sitae sunt, plerisque Musulmanis Flumine Petris (Hispanice et Anglice Río Piedras) viventibus.
Anno 2011, 26 546 Testium Iehovah propemodum 0,72% incolarum cum 329 congregationibus repraesentant.
Oeconomicae condiciones in Portorico temporaliter meliores fiunt e Depressione Magna propter externam pecuniae collocationem in onerosis activitatibus sicuti pharmaceuticis productis et petrochemicorum productorum technologiā. Postquam speciali gubernationis Civitatum Foederatarum regimini fructae sunt, locales industriae cum eis oeconomice pauperrimarum regionum ex toto orbe terrarum contenturae sunt, ubi salaria de minimo Civitatum Foederatarum salario legibus non subiecta sunt. His ultimis annis, fabricae internationalibus capitalibus rectae delocalizatae sunt versus nationes cum minoribus salarialibus impensis, in America Latina et in Asia. Portus Dives Statunitensibus commercii legibus et restrictionibus Statunitensibus subiectus est. Hodie PDG pro incola ibi erat anno 2008 18 700 dollariorum Civitatum Foederatarum.
"CaribaeiGraecia" putatus, Portus Dives debitum circiter 73 milliardorum dollariorum Civitatum Foederatarum aequivalens ad centum centesimas habet. Germanus Wolfgangus Schäuble Civitatum Foederatarum ministri fiscali respondit: "permuta Graeciam Portorico" dum Iacobus Lew Graecae criseōs gestionem commentabatur. DiariumLa Tribune Portudivitensem decoctionem Civitatum Foederatarum comparsoribus? multissimi constatum iri collegit.
Infrastructura
Portoricus infrastructuras technologicius profectas e Caribico et America Latina habet. Praecipuae urbes, tales Sanctus Ioannes, Bayămon, Cagŭas, Guaynābo, Carolīna et Ponce, modernis aedificiis et numerosorum ac praecipuorum industrialiumergasteriorum praesentiā designantur. Propter eandem causam, salus et educatio altam qualitatem victūs assecutae sunt, per valetudinariorum, specializatarum clinicarum et cuiuslibet gradūs ac ordinis scholarum praesentiam in toto eius territorio, apud ultima quae 47 universitates. Nihilominus, hoc incrementum innovandi et quaerendae prosperitatis Portum Divitem in maximum infrastructurarum continendarum limitem induxit, quod circumiectis naturalibus valde nocuit; recentia studia monstravit ut, si haec evolutio praesenti rhythmo et sine imponendis certis legibus opes naturales protegentibus persistat, insula ad annos minus quam 70 "insula-urbs" fiatur.
Portus Dives viarum, autoviarum divisarum ac autoviarum rete a Ministerio Vecturarum et Operum Publicorum (Hispanice Departamento de Transportación y Obras Públicas) procuratum ac a Politiā Portudivitensi custoditum possidet. Insulae territorium urbanum publicā diaconiā laophorii et ferriviae subterraneae, Traminis Urbani (Hispanice Tren Urbano) nuncupatae, conectitur. Publicae conexiones inter varias urbes collectivis privatisque taxiraedis suppeditantur, quae in omnibus municipiis iuxta cum municipalium linearum laophoriis operantur. Aëriae conexiones aëriportuum viginti unius praesentiā maxime praebentur, e quibus decem ad privatum militaremque usum, octo ad nationales volatūs (inclusis finitimis insulis), duo ad internationales volatūs Aguadīllae ac Ponci et unus ad intercontinentales volatūs, Aëroportus Internationalis Ludovicus Muñoz Marín (Hispanice Aeropuerto Internacional Luis Muñoz Marín et Anglice Luis Muñoz Marín International Airport), Carolīnae prope Sanctum Ioannem destinati sunt. Per mare conexiones magno portuum et stationariorum aggerum numero cuilibet commerciali aut privatae aut periegeticae navi consolidantur; praecipuus maritimus portus est Portus Sancti Ioannes, ubi inveniuntur in suis stationibus etiam naves circumvectoriae maximas in toto orbe terrarum.
Educatio
Prima schola in Portu Diviti Schola Grammaticae (Hispanice Escuela de Gramática et Anglice Grammar School) fuit, quae condita est ab episcopo Alphonso Manso anno 1513, in regione ubi Cathedralis Sancti Ioannis aedificanda erat. Schola gratuita erat et docebantur lingua Latina, litterae, historia, scientia, ars, philosophia, theologia.
Educatio in Portorico divisa est in ordines tres- Primariam (scholae elementariae gradūs inter 1 et 6), Secundariam (scholae mediae et gymnasii sive lycei gradūs inter 7 et 12) et Superiorem (praegradūs et gradūs universitarios). Anno 2002, index alphabetismi apud Portoricenses 94.1 centesimae erat; secundum genus, erat 93.9 centesimae viris et 94.4 centesimae feminis. Secundum anni 2000 censum, 60.0 centesimae incolarum lycei sive gymnasii aut maioris educativi ordinis gradum et 18.3 centesimae baccalaureatum aut superiorem gradum complexi sunt.
Instructio in ludi litterarii ordine obligatoria est et perpellitur a civitate inter quinque et duodeviginti annos natos. Constitutio Portus Divitis ius educationis omnibus civibus in insula permittit. Quamobrem, scholae publicae gratuitam et haud sectariam educationem in elementario ac secundario ordinibus praebent. In trium ordinum quolibet, alumni et privatae et publicas scholas frequentare possunt. Anno 1999, erant 1532 publicarum scholarum et 569 privatarum in insula.
Maximum et antiquissimum universitarium systema publica Universitas Portoricensis (Hispanice Universidad de Puerto Rico et Anglice University of Puerto Rico) cum campis undecim est. Maxima privata universitaria systemata in insula Systema Universitarium Annae G. Méndez (Anglice Ana G. Méndez University System et Hispanice Sistema Universitario Ana G. Méndez), quae Universitatem Turabensem (Hispanice Universidad de Turabo et Anglice University of Turabo), Universitatem Metropolitanam (Anglice Metropolitan University et Hispanice Universidad Metropolitana) ac Universitas Orientis (Hispanice Universidad del Este) gerit; Universitas Interamericana de Portu Divite (Hispanice Universidad Interamericana de Puerto Rico et Anglice Interamerican University of Puerto Rico), cum multis campis; Pontificia Universitas Catholica Portoricensis (Anglice Pontifical Catholic University of Puerto Rico et Hispanice Pontificia Universidad Católica de Puerto Rico); et Universitas Sacri Cordis (Hispanice Universidad del Sagrado Corazón et Anglice University of the Sacred Heart) sunt. Portoricus quattuor scholae Medicinae et tres scholae legum a societate American Bar Association approbatae habet.
Salus et opitulatio socialis
In Portu Diviti valetudinariae areae privatizatio cautiones qualitatemque diaconiarum civibus oblatarum deminuit, propter magna medicarum ac pharmaceuticarum diaconiarum pretia. Quamquam est magna quantitas Statunitensium industriarum pharmaceuticarum in Portorico, medicamenta valde magnis pretiis venumdantur, quod cives privatis medicis solvere cogit, qui etiam cari sunt. Est ratio medica publica, nuncupata Hispanice La Reforma (scilicet "Reformatio"), sed hic hominibus qui paucos reditūs habent exigua est.
Magna medicamentorum pretia applicationi Legis Circumvectionis (Hispanice Ley del Cabotaje) in insula debentur. Haec lex pharmaceuticis productis in natione fabricatis importationis sumptūs sddendos esse statuit, quamquam haec producta intra insulam elaborata sint.
Multa e Portoricensi culturā musicae pondus incumbunt et formata sunt coniungendis aliis culturis cum localibus ac traditionalibus rhythmis. Mature in Portudivitensis musicae historiā, Hispanicarum et Africarum pondera notabilia fuere. Culturales motūs per Caribicum et Americam Septemtrionalem praecipuo munere in recentissimis musicis ponderibus quae Portoricum attacta sunt functi sunt.
Officialia Portūs Divitis symbola spindalis Portoricensis (Anglice Puerto Rican spindalis et Hispanice reina mora), avis typus; thespesia grandiflora (Hispanice et Anglice flor de maga), floris typus; et ceiba pentandra (Anglice kapok et Hispanice ceiba) sunt. Haud officiale animal et Portudivitensis superbiae symbolum eleutherodactylus (Hispanice et Anglice: coquí), parvum anurum, est. Alia popularia Portoricensia symbola xibari[38] (Hispanice et Anglice jíbaros) seu agricola et Carīte sunt.
Per decennium 195, Antiqui Sancti Ioannis sectiones deteriorantur et multa renovationis proposita suggesta sunt. Adhuc fuit fortis nisus ad evolvendum Antiquum Sanctum Ioannem velut "parvam Manhatam". Nihilominus, stricti diffingendi codices impleti sunt ad impediendum ne novae aedificationes communia colonialia Hispanica architectonica themata antiquā urbe afficerent. Cum imceptum propositum antiquum Carmeliticum conventum ad erigendum novum deversorium dirutum iri suggessisset, hoc Institutum aedificium historicum declaraverat et tunc ut conventus in deversorium intra renovatum aedificium commutatum iri petivit. Ex quo ortum est Hotel El Convento (scilicet "Deversorium Conventus") Antiquo Sancto Ioanne. Reconstruendae et renovandae et revitalizandae antiquae urbis paradigma ab aliis Americanis urbibus applicatum est, praecipue ab Havanā, Limā et Carthagine Neogranatensi.
Creŏlum Poncense est genus architectonicum Ponce, in Portu Divite, exeunte saeculo XIX et ineunte XX creatum. Hoc Portudivitensium aedificiorum genus residentialibus domis Poncensibus inter annos 1895 et 1920 constructis invenitur. Architectura Creŏla Poncensis valde a Francogallis, Hispanis et Caribicis mutuata est ad creandas domos quae apprime aedificata sunt ad resistendum calido et sicco regionis climati et ad fructum capiendum e sole et marinis auris peculiaribus Meridionalis Portudivitensis Caribici litoris. Est mixtura e ligno et lapide, incorporandis architectonicis aliorum generum elementis, e Neoclassicismo et Architecturā Coloniali Hispanicā Renovatā ad architecturam Victorianam.
Ars
Portudivitenses artes multa pondera reddunt, multum ex ethnice vario ambitu. Artis vulgaris forma, "sancti" (Hispanice santos) nuncupata, evolvit ex facto ut Ecclesia Catholicaopere insculpto utebatur ad convertendos Portoricenses Indigenas ad Christianitatem. "Sancti" (Hispanice santos) sanctorum et aliarum religiosarum iconum figuras depingunt et ex autochthonico ligno, argillā et lapide fiunt. Post figurandas simplices effigies, crebro vividis coloribus pictae perficiuntur. "Sancti" magnitudinem variant, cum minima exempla circa octo uncias alta et maxima propemodum viginti uncias alta essent. Traditionaliter, "sancti" nuntii inter terram et Caelum habentur. Ut tales, praecipuum locum domesticis in aris occupant, ubi homines eos precantur, auxilium quaerunt aut eorum tutelam arcessere conantur.
Etiam populares sunt personae per Carnelevarium latae (Hispanice caretas). Similes personae malos daemones significantes in usu et in Hispania et in Africa erant, dissimilibus autem propositis. Hispani suis personis ad terrendos lapsos Christianos ut Ecclesiam redirent utebantur, tribuales autem Afri eis ut a malis daemonibus quos repraesentabant protegerentur utebantur. Suis historicis originibus fideles, Portoricenses personae (Hispanice caretas) semper saltem aliquot cornua et dentes caninos portant. Quamquam crebro e charta macerata construuntur, cocoīnum putamen et stanni plumbo temperati bracteatio aliquando quoque in usu est. Ruber et Niger typici harum personarum colores sunt sed earum orbis pictorius expansus est ad includendam amplam nitidarum tonalitatum et schematum varietatem.
Litterae
Portudivitenses litterae ex oralium narrationum arte usque ad praesentem statum evolverunt. Ab Portoricensibus autochthonibus insulanis scripta opera ab Hispanica coloniali gubernatione vetata et cohibita sunt. Solum ei quibus documentandae chronologicae historiae insularis mandata a Corona Hispanica data sunt scribire poterant.
Didacus de Torres Vargas hanc strictam prohibitionem propter rationes tres circumvenire potuit: 1) ut sacerdos esset, 2) ut e prospera Hispanica familia veniret, 3) ut eius pater Exercitus Hispanici optio primarius esset, qui Portoricum e Batavicae classis magnae invasione defendens mortuus est. Anno 1647, Didacus de Torres Vargas librum Descripción de la Ciudad e Isla de Puerto Rico (scilicet "De Descriptione Insulae et Urbis Portoricensis") scripsit. Hic historicus liber primus qui singulatim explicatam geographicam insulae descriptionem fecit fuit.
Liber omnes fructus et illius temporis commerciales conditus, plerosque urbibus Sancto Ioanne et Ponce densatos, describebat. Liber omnes fodinas, ecclesias et valetudinaria in insula illo tempore quoque enumerat et describebat. Liber notitias de Civitate et Capite praeter extensam et eruditam bibliographiam continebat. Liber Descripción de la Ciudad e Isla de Puerto Rico (scilicet "De Descriptione Insulae et Urbis Portoricensis") primus proper conatus scribendae comprehensivae Portorici historiae fuit.
Primorum Portudivitensium scriptorum aliqui Raphaëlis Cordero doctrinis affecti sunt. Apud quos erat Doctor Emmanuel A. Alonso, primus Portoricensis noti ponderis scriptor. Anno 1849 librum El Gíbaro (scilicet "De Xibăro"), versuum collectio quorum praecipua themata pauper Portudivitensis agricola erat, in lucem edidit. Eugenius Maria de Hostos librum La peregrinación de Bayoán (scilicet "De Baioāni Peregrinatione") anno 1863 scripsit, qui Bartholomaeo Casao sicuti petauro natantium ad ostendendam Caribicam identitatem usus est. Post hanc primam mythistoriam, Eugenius Maria de Hostos fictionem pro progymnasmate reliquit quod is vidit sicuti maiores possibilitates inspirandae sociali mutationi offerens.
Exeunte saeculo XIX, advento primo prelo typographico et conditā Regiā Academiā Litterarum Humaniorum, Portoricenses litterae florere coepere. Primi scriptores ad exprimendos suos politicos conspectus de Hispanico coloniali dominio in insula diurnarii erant. Postquam Civitates Foederatae Portum Divitem per Bellum Hispano-Americanum invasissent et insula Statunitensibusanni 1898 Foederis Lutetiensis condicione cessa esset, scriptores et poëtae suam oppositionem novo coloniali dominio scribendis de patrioticis thematibus exprimere coepere.
Alexander Tapia y Rivera, etiam Pater Litterarum Portudivitensium nuncupatus, novam historiographiae aetatem duxit libro in lucem edito Biblioteca Histórica de Puerto Rico (scilicet "Historica Bibliotheca Portus Divitis"). Caietanus Coll y Toste Portoricensis historiographus et scriptor fuit. Cuius opus El Vocabulario indo-antillano (scilicet "De Vocabulario Indo-Antillano") pretiosum est in intelligendo modo quo Taīni vivebant. Doctor Emmanuel Zeno Gandía anno 1894 librum La Charca (scilicet "De Stagno") scripsit et de duram vitam in remotis et montanis Portoricensibus cafeariis regionibus locutus est. Doctor Antonius Salvator Pedreira Pizarro in suo opere Insularismo (scilicet "De Insularismo") culturalem Portudivitensis identitatis superviventiam post Civitatum Foederatarum invasionem descripsit.
Propter Portudivitensem decennii 195 diasporam, Portoricenses litterae magnopere phaenomeno Motu Nuyoricano nuncupato affectae sunt. Portudivitenses litterae vigere perrexere et multi Portudivitenses se distinxere sicuti auctores, diurnarii, poëtae, mythistorici, dramaturgi, scaenariograhi, progymnasmatographi et aliorum litterariorum camporum scriptores. Portudivitensium litterarum pondus insulae limites in Civitates Foederatas et reliquum mundum transcendit. Per ultimos quinquaginta annos, inter significativos scriptores excellunt Edgardus Vega Yunqué, Ludovicus Raphaël Sánchez, Piri Thomas, Ioannina Braschi et Michael Piñero. Esmeralda Santiago autobiographicam trilogiam de crescendo in moderno Portorico non minus quam historicam mythistoriam, Conquistadora (scilicet "De Conquisitatrice"), de vita in sacchari plantatione per medium saeculum undevicensimo scripsit.
Musica
Portoricensis musica sicuti heterogeneum et dynamicum variarum culturalium opium productum evolvit. Conspicuissimi musici fontes Hispania et Africa Occidentalis fuere, quamquam multi Portudivitensis musicae aspectus originem alias in Europa et Caribico et, per ultimum saeculum, e Civitatibus Foederatis Americae respicit. Portudivitensis musica cultura hodie amplam et locupletem generum varietatem comprehendit, quae ex autochthonicis generibus sicuti bombā (Hispanice et Anglice bomba) ac plenā (Hispanice et Anglice plena), strenā[41] (Hispanice et Anglice aguinaldo) et danzā (Hispanice et Anglice danza) in recentia hybrida sicuti reggaeton (Hispanice reguetón et Anglice reggaeton) pervagatur.
Portudivitenses suam coquinam Creŏlam (Hispanice cocina criolla) nuncupant. Traditionalis Portoricensis coquina exeunte saeculo XIX bene constituta est. Anno 1848, prima popinaLa MallorquinaAntiquo Sancto Ioanne (Hispanice Viejo San Juan et Anglice Old San Juan) aperta est. Liber El Cocinero Puertorriqueño (scilicet De Portoricensi Coquo), primus insulae liber culinarius anno 1849 in typis editus est.
Portus Dives in Statunitensibuspittaciis cursualibus quattuor commemoravit et celebres homines quatuor ostenti sunt. Territoria insularia anno 1937 commemorata sunt, tertium pittacium Portoricum ostendendā Fortalitiā (Hispanice et Anglice La Fortaleza), Hispanici Gubernatoris Regiā, honoravit. Prima libera comitia ad eligendum Statunitensis coloniae Portus Divitis gubernatorem die 27 Aprilis anni 1949Sancto Ioanne, in Portorico, honorata sunt. "Inauguratio" (Anglice Inauguration) in trium centenionalium pittacio ad Ludovici Muñoz Marín, primi democratice electi gubernatoris Portudivitensis, electionem refert. Sanctus Ioannes, in Portu Divite, octo centenionalium pittacio, die 12 Septembris anno 1971 edito et Castelli Sancti Philippi Promunturii (Hispanice: Castillo San Felipe del Morro et Anglice Fort San Felipe del Morro seu Morro Castle) aediculam excubitoriam ostendente, suo 450º anniversario die commemoratus est. In "serie de Vexillis nostrae nationis" (Anglice Flags of our nation series) inter 2008 et 2012, viginti quinque centenionalium, quinque territorialia vexilla ostenta sunt. Semper pittacia Vexillum Portoricense includebant, avi exornata et anno 2011 edita.
Celebres homines quattuor in Statunitensibus pittaciis cursualibus ostenti sunt. Inter quos est Robertus Clemente anno 1984 sicuti individuum et in serie de Legendis Basipilae (Anglice Legends of Baseball series) anno 2000 edita; Ludovicus Muñoz Marín, in serie de Americanis Magnis (Anglice Great American series), die 18 Februarii anni 1990; Iulia de Burgos in serie de Artibus Litterariis (Anglice Literary Arts series), anno 2010 edita; et Iosephus Ferrer in serie de Insignibus Americanis (Anglice Distinguished American series), anno 2012 edita.
Portus Dives repraesentationem in aliis internationalibus certaminibus habet, inclusis Aestivis et Hiemalibus Olympiis, Ludis Panamericanis (Hispanice Juegos Panamericanos; Anglice Pan American Games; Francice Jeux panaméricains; Lusice Jogos Pan-Americanos; Batavice Pan-Amerikannse Spelen), Serie Caribica (Hispanice Serie del Caribe) et Ludis Centroamericanis et Caribicis (Hispanice Juegos Centroamericanos y del Caribe; Anglice Central American and Caribbean Games; Francice Jeux d'Amérique centrale et des Caraïbes; Batavice Centraal-Amerikaanse en Caraïbische Spelen). Portoricenses athletae clipeos septem (argenteos duos et quinque aëreos) in Olympicis certaminibus abstulit, e quibus primus ablatus est anno 1948 a pugile Ioanne Evangelista Venegas. Ludi Centroamericani et Caribici anno 1993Ponci et anno 2010Maiagueze habiti sunt.
Codices
Portorico hi codices sunt:
PR, secundum normam ISO 3166-1 alpha-2 (catalogi codicum nationum);
.pr, secundum catalogum dominiorum interretialium primi gradus;
↑"Portus Dives"; nomen adiectivum: "Portudivitensis": Ebbe Vilborg, Norstedts svensk-latinska ordbok, ed. 2a (2009); "insula Portus Divitis" (p. 178 apud Google Books).
↑mycologia.org ubi dicitur: "This is the first survey of trichomycetes for Vieques, Puerto Rico. . . . A new species of Enterobryus, which was found attached to the gut of the millipede Anadenobolus arboreus (Diplopoda), is described as Enterobryus viequensis sp. nov."
↑mycologia.org ubi dicitur: "This is the first survey of trichomycetes for Vieques, Puerto Rico. . . . A new species of Enterobryus, which was found attached to the gut of the millipede Anadenobolus arboreus (Diplopoda), is described as Enterobryus viequensis sp. nov."